| De tribus dicendi generibus; ac de tribus philosophis, qui ab | 6.14.pr.1 |
| Atheniensibus ad senatum Romam legati sunt. | |
| Et in carmine et in soluta oratione genera dicendi proba- | 1.1 |
| bilia sunt tria, quae Graeci χαρακτῆρας uocant nominaque | |
| eis fecerunt ἁδρόν, ἰσχνόν, μέσον. Nos quoque, quem primum | 2.1 |
| posuimus, 'uberem' uocamus, secundum 'gracilem', tertium | |
| 'mediocrem'. | |
| Vberi dignitas atque amplitudo est, gracili uenustas et | 3.1 |
| subtilitas, medius in confinio est utriusque modi particeps. | |
| His singulis orationis uirtutibus uitia agnata sunt pari | 4.1 |
| numero, quae earum modum et habitum simulacris falsis | |
| ementiuntur. Sic plerumque sufflati atque tumidi fallunt | 5.1 |
| pro uberibus, squalentes et ieiunidici pro gracilibus, incerti | |
| et ambigui pro mediocribus. Vera autem et propria huiusce- | 6.1 |
| modi formarum exempla in Latina lingua M. Varro esse | |
| dicit ubertatis Pacuuium, gracilitatis Lucilium, mediocri- | |
| tatis Terentium. Sed ea ipsa genera dicendi iam antiquitus | 7.1 |
| tradita ab Homero sunt tria in tribus: magnificum in Vlixe | |
| et ubertum, subtile in Menelao et cohibitum, mixtum | |
| moderatumque in Nestore. | |
| Animaduersa eadem tripertita uarietas est in tribus philo- | 8.1 |
| sophis, quos Athenienses Romam ad senatum populi <R.> | |
| legauerant inpetratum, uti multam remitteret, quam fecerat | |
| is propter Oropi uastationem. Ea multa fuerat talentum | |
| fere quingentum. Erant isti philosophi Carneades ex Aca- | 9.1 |
| demia, Diogenes Stoicus, Critolaus Peripateticus. Et in | |
| senatum quidem introducti interprete usi sunt C. Acilio | |
| senatore; sed ante ipsi seorsum quisque ostentandi gratia | |
| magno conuentu hominum dissertauerunt. Tum admirationi | 10.1 |
| fuisse aiunt Rutilius et Polybius philosophorum trium sui | |
| cuiusque generis facundiam. 'Violenta' inquiunt 'et rapida | |
| Carneades dicebat, scita et teretia Critolaus, modesta Dio- | |
| genes et sobria.' | 5 |
| Vnumquodque autem genus, ut diximus, cum caste pudi- | 11.1 |
| ceque ornatur, fit illustrius, cum fucatur atque praelinitur, | |
| fit praestigiosum. |