| Quam seuere moribus maiorum in fures uindicatum sit; et quid | 6.15.pr.1 |
| scripserit Mucius Scaeuola super eo, quod seruandum datum com- | |
| modatumue esset. | |
| Labeo in libro de duodecim tabulis secundo acria et seuera | 1.1 |
| iudicia de furtis habita esse apud ueteres scripsit idque | |
| Brutum solitum dicere et furti damnatum esse, qui iumen- | |
| tum aliorsum duxerat, quam quo utendum acceperat, item | |
| qui longius produxerat, quam in quem locum petierat. | 5 |
| Itaque Q. Scaeuola in librorum, quos de iure ciuili com- | 2.1 |
| posuit, XVI. uerba haec posuit: 'Quod cui seruandum datum | |
| est, si id usus est, siue, quod utendum accepit, ad aliam rem, | |
| atque accepit, usus est, furti se obligauit.' |