| Locus exscriptus ex satura M. Varronis, quae περὶ ἐδεσμάτων in- | 6.16.pr.1 |
| scripta est, de peregrinis ciborum generibus; et appositi uersus | |
| Euripidi, quibus delicatorum hominum luxuriantem gulam con- | |
| futauit. | |
| M. Varro in satura, quam περὶ ἐδεσμάτων inscripsit, lepide | 1.1 |
| admodum et scite factis uersibus cenarum ciborum exquisi- | |
| tas delicias comprehendit. Nam pleraque id genus, quae hel- | 2.1 |
| luones isti terra et mari conquirunt, exposuit inclusitque in | |
| numeros senarios. | |
| Et ipsos quidem uersus, cui otium erit, in libro, quo dixi, | 3.1 |
| positos legat; genera autem nominaque edulium et domicilia | 4.1 |
| ciborum omnibus aliis praestantia, quae profunda ingluuies | |
| uestigauit, quae Varro obprobrans exsecutus est, haec sunt | |
| ferme, quantum nobis memoriae est: pauus e Samo, Phrygia | 5.1 |
| attagena, grues Melicae, haedus ex Ambracia, pelamys Chal- | |
| cedonia, muraena Tartesia, aselli Pessinuntii, ostrea Tarenti, | |
| petunculus * * * , helops Rhodius, scari Cilices, nuces Thasiae, | |
| palma Aegyptia, glans Hiberica. | 5 |
| Hanc autem peragrantis gulae et in sucos inquirentis | 6.1 |
| industriam atque has undiqueuorsum indagines cuppedi- | |
| arum maiore detestatione dignas censebimus, si uersus Euri- | |
| pidi recordemur, quibus saepissime Chrysippus philosophus | |
| tamquam edendi * * * repertas esse non per usum uitae | 5 |
| necessarium, sed per luxum animi parata atque facilia | |
| fastidientis per inprobam satietatis lasciuiam. | |
| Versus Euripidi adscribendos putaui: | 7.1 |
| ἐπεὶ τί δεῖ βροτοῖσι πλὴν δυεῖν μόνον, | |
| Δήμητρος ἀκτῆς πώματός θ’ ὑδρηχόου, | |
| ἅπερ πάρεστι καὶ πέφυχ’ ἡμᾶς τρέφειν; | |
| ὧν οὐκ ἀπαρκεῖ πλησμονή, τρυφῇ δέ τοι | 5 |
| ἄλλων ἐδεστῶν μηχανὰς θηρώμεθα. |