| Sermo habitus cum grammatico insolentiarum et inperitiarum pleno | 6.17.pr.1 |
| de significatione uocabuli, quod est 'obnoxius'; deque eius uocis | |
| origine. | |
| Percontabar Romae quempiam grammaticum primae in | 1.1 |
| docendo celebritatis non hercle experiundi uel temptandi | |
| gratia, sed discendi magis studio et cupidine, quid signifi- | |
| caret 'obnoxius' quaeque eius uocabuli origo ac ratio esset. | |
| Atque ille aspicit me inludens leuitatem quaestionis prauita- | 2.1 |
| temque: 'Obscuram' inquit 'sane rem quaeris multaque | |
| prorsus uigilia indagandam. Quis adeo tam linguae Latinae | 3.1 |
| ignarus est, quin sciat eum dici "obnoxium", cui quid ab eo, | |
| cui esse "obnoxius" dicitur, incommodari et noceri potest et | |
| qui habeat aliquem noxae, id est culpae suae, conscium? | |
| Quin potius' inquit 'haec mittis nugalia et affers ea, quae | 5 |
| digna quaeri tractarique sint?' | |
| Tum uero ego permotus agendum iam oblique ut cum | 4.1 |
| homine stulto existimaui et 'cetera,' inquam 'uir doctissime, | |
| remotiora grauioraque si discere et scire debuero, quando | |
| mihi usus uenerit, tum quaeram ex te atque discam; sed | |
| enim quia dixi saepe "obnoxius" et, quid dicerem, nesciui, | 5 |
| didici ex te et scire nunc coepi, quod non ego omnium solus, | |
| ut tibi sum uisus, ignoraui, sed, ut res est, Plautus quoque, | |
| homo linguae atque elegantiae in uerbis Latinae princeps, | |
| quid esset "obnoxius", nesciuit; uersus enim est in Sticho | |
| illius ita scriptus: | 10 |
| nunc ego hercle peri plane, non obnoxie, | |
| quod minime congruit cum ista, quam me docuisti, signifi- | |
| catione; composuit enim Plautus tamquam duo inter se | |
| contraria "plane" et "obnoxie", quod a tua significatione | |
| longe abest.' | 15 |
| Atque ille grammaticus satis ridicule, quasi 'obnoxius' et | 5.1 |
| 'obnoxie' non declinatione sola, sed re atque sententia dif- | |
| ferrent: 'ego' inquit 'dixi, quid esset "obnoxius", non quid | |
| "obnoxie".' Ac tunc ego admirans insolentis hominis in- | 6.1 |
| scitiam: 'mittamus,' inquam 'sicuti uis, quod Plautus "ob- | |
| noxie" dixit, si id nimis esse remotum putas, atque illud | 7.1 |
| quoque praetermittamus, quod Sallustius in Catilina scribit: | |
| "Minari etiam ferro, ni sibi obnoxia foret", et quod uidetur | 8.1 |
| nouius peruulgatiusque esse, id me doce. Versus enim | |
| Vergilii sunt notissimi: | |
| nam neque tunc astris acies obtunsa uideri, | |
| nec fratris radiis obnoxia surgere luna, | 5 |
| quod tu ais "culpae suae conscium". Alio quoque loco | 9.1 |
| Vergilius uerbo isto utitur a tua sententia diuerse in his | |
| uersibus: | |
| iuuat arua uidere | |
| non rastris hominum, non ulli obnoxia curae; | 5 |
| cura enim prodesse aruis solet, non nocere, quod tu de | |
| "obnoxio" dixisti. Iam uero illud etiam Q. Enni quo pacto | 10.1 |
| congruere tecum potest, quod scribit in Phoenice in hisce | |
| uersibus: | |
| sed uirum uera uirtute uiuere animatum addecet | |
| fortiterque innoxium †uocare aduersum aduersarios | 5 |
| ea libertas est, qui pectus purum et firmum gestitat, | |
| aliae res obnoxiosae nocte in obscura latent?' | |
| At ille oscitans et alucinanti similis: 'nunc' inquit 'mihi | 11.1 |
| operae non est. Cum otium erit, reuises ad me atque disces, | |
| quid in uerbo isto et Vergilius et Sallustius et Plautus et | |
| Ennius senserint.' | |
| At nebulo quidem ille, ubi hoc dixit, digressus est; si quis | 12.1 |
| autem uolet non originem solam uerbi istius, sed significa- | |
| tionem quoque eius uarietatemque recensere, ut hoc etiam | |
| Plautinum spectet, adscripsi uersus ex Asinaria: | |
| maximas opimitates gaudio effertissimas | 5 |
| suis eris ille una mecum pariet, gnatoque et patri, | |
| adeo ut aetatem ambo ambobus nobis sint obnoxii | |
| nostro deuincti beneficio. | |
| Qua uero ille grammaticus finitione usus est, ea uidetur in | 13.1 |
| uerbo tam multiplici unam tantummodo usurpationem eius | |
| notasse, quae quidem congruit cum significatu, quo Caecilius | |
| usus est in Chrysio in his uersibus: | |
| quamquam ego mercede huc conductus tua | 5 |
| aduenio, ne tibi me esse ob eam rem obnoxium | |
| reare; audibis male, si maledicis mihi. |