| De obseruata custoditaque apud Romanos iurisiurandi sanctimonia; | 6.18.pr.1 |
| atque inibi de decem captiuis, quos Romam Hannibal deiurio ab | |
| his accepto legauit. | |
| Iusiurandum apud Romanos inuiolate sancteque habitum | 1.1 |
| seruatumque est. Id et moribus legibusque multis ostendi- | |
| tur, et hoc, quod dicemus, ei rei non tenue argumentum | |
| esse potest. <Post> proelium Cannense Hannibal, Cartha- | 2.1 |
| giniensium imperator, ex captiuis nostris electos decem | |
| Romam misit mandauitque eis pactusque est, ut, si populo | |
| Romano uideretur, permutatio fieret captiuorum et pro his, | |
| quos alteri plures acciperent, darent argenti pondo libram | 5 |
| et selibram. Hoc, priusquam proficiscerentur, iusiurandum | 3.1 |
| eos adegit redituros esse in castra Poenica, si Romani capti- | |
| uos non permutarent. | |
| Veniunt Romam decem captiui. | 4.1 |
| Mandatum Poeni impera- | 5.1 |
| toris in senatu exponunt. Permutatio senatui non placita. | 6.1 |
| Parentes cognati adfinesque captiuorum amplexi eos post- | 7.1 |
| liminio in patriam redisse dicebant statumque eorum inte- | |
| grum incolumemque esse ac, ne ad hostes redire uellent, | |
| orabant. Tum octo ex his postliminium iustum non esse sibi | 8.1 |
| responderunt, quoniam deiurio uincti forent, statimque, uti | |
| iurati erant, ad Hannibalem profecti sunt. Duo reliqui | 9.1 |
| Romae manserunt solutosque esse se ac liberatos religione | |
| dicebant, quoniam, cum egressi castra hostium fuissent, | |
| commenticio consilio regressi eodem, tamquam si ob ali- | |
| quam fortuitam causam, issent atque ita iureiurando satis- | 5 |
| facto rursum iniurati abissent. Haec eorum fraudulenta | 10.1 |
| calliditas tam esse turpis existimata est, ut contempti uulgo | |
| discerptique sint censoresque eos postea omnium notarum | |
| et damnis et ignominiis adfecerint, quoniam, quod facturos | |
| deierauerant, non fecissent. | 5 |
| Cornelius autem Nepos in libro exemplorum quinto id | 11.1 |
| quoque litteris mandauit multis in senatu placuisse, ut hi, | |
| qui redire nollent, datis custodibus ad Hannibalem dedu- | |
| cerentur, sed eam sententiam numero plurium, quibus id | |
| non uideretur, superatam; eos tamen, qui ad Hannibalem | 5 |
| non redissent, usque adeo intestabiles inuisosque fuisse, ut | |
| taedium uitae ceperint necemque sibi consciuerint. |