| Historia ex annalibus sumpta de Tiberio Graccho, Gracchorum | 6.19.pr.1 |
| patre, tribuno plebis; atque inibi tribunicia decreta cum ipsis | |
| uerbis relata. | |
| Pulcrum atque liberale atque magnanimum factum Tiberii | 1.1 |
| Sempronii Gracchi in exemplis repositum est. Id exemplum | 2.1 |
| huiuscemodi est: L. Scipioni Asiatico, P. Scipionis Africani | |
| superioris fratri, C. Minucius Augurinus tribunus plebi mul- | |
| tam irrogauit eumque ob eam causam praedes poscebat. | |
| Scipio Africanus fratris nomine ad collegium tribunorum | 3.1 |
| prouocabat petebatque, ut uirum consularem triumphalem- | |
| que a collegae ui defenderent. Octo tribuni cognita causa | 4.1 |
| decreuerunt. | |
| Eius decreti uerba, quae posui, ex annalium monumentis | 5.1 |
| exscripta sunt: 'Quod P. Scipio Africanus postulauit pro L. | |
| Scipione Asiatico fratre, cum contra leges contraque morem | |
| maiorum tribunus pl. hominibus accitis per uim inauspicato | |
| sententiam de eo tulerit multamque nullo exemplo irroga- | 5 |
| uerit praedesque eum ob eam rem dare cogat aut, si non | |
| det, in uincula duci iubeat, ut eum a collegae ui prohibe- | |
| amus; et quod contra collega postulauit, ne sibi interceda- | |
| mus, quominus suapte potestate uti liceat, de ea re nostrum | |
| sententia omnium ea est: si L. Cornelius Scipio Asiaticus | 10 |
| collegae arbitratu praedes dabit, collegae, ne eum in uincula | |
| ducat, intercedemus; si eius arbitratu praedes non dabit, | |
| quominus collega sua potestate utatur, non intercedemus.' | |
| Post hoc decretum cum Augurinus tribunus L. Scipionem | 6.1 |
| praedes non dantem prendi et in carcerem duci iussisset, | |
| tunc Tiberius Sempronius Gracchus tr. pl., pater Tiberi | |
| atque C. Gracchorum, cum P. Scipioni Africano inimicus | |
| grauis ob plerasque in republica dissensiones esset, iurauit | 5 |
| palam in amicitiam inque gratiam se cum P. Africano non | |
| redisse, atque ita decretum ex tabula recitauit. | |
| Eius decreti uerba haec sunt: 'Cum L. Cornelius Scipio | 7.1 |
| Asiaticus triumphans hostium duces in carcerem coniec- | |
| tarit, alienum uidetur esse dignitate reipublicae in eum | |
| locum imperatorem populi Romani duci, in quem locum ab | |
| eo coniecti sunt duces hostium; itaque L. Cornelium Scipio- | 5 |
| nem Asiaticum a collegae ui prohibeo.' | |
| Valerius autem Antias contra hanc decretorum memoriam | 8.1 |
| contraque auctoritates ueterum annalium post Africani mor- | |
| tem intercessionem istam pro Scipione Asiatico factam esse | |
| a Tiberio Graccho dixit neque multam irrogatam Scipioni, | |
| sed damnatum eum peculatus ob Antiochinam pecuniam, | 5 |
| quia praedes non daret, in carcerem duci coeptum atque ita | |
| intercedente Graccho exemptum. |