| Quod Vergilius a Nolanis ob aquam sibi non permissam sustulit e | 6.20.pr.1 |
| uersu suo 'Nolam' et posuit 'oram'; atque ibi quaedam alia de | |
| iucunda consonantia litterarum. | |
| Scriptum in quodam commentario repperi uersus istos a | 1.1 |
| Vergilio ita primum esse recitatos atque editos: | |
| talem diues arat Capua et uicina Veseuo | |
| Nola iugo; | |
| postea Vergilium petisse a Nolanis, aquam uti duceret in | 5 |
| propincum rus, Nolanos beneficium petitum non fecisse, | |
| poetam offensum nomen urbis eorum, quasi ex hominum | |
| memoria, sic ex carmine suo derasisse 'oram' que pro 'Nola' | |
| mutasse atque ita reliquisse: | |
| et uicina Veseuo | 10 |
| ora iugo. | |
| Ea res uerane an falsa sit, non laboro; quin tamen melius | 2.1 |
| suauiusque ad aures sit 'ora' quam 'Nola,' dubium id non | |
| est. Nam uocalis in priore uersu extrema eademque in | 3.1 |
| sequenti prima canoro simul atque iucundo hiatu tractim | |
| sonat. Est adeo inuenire apud nobiles poetas huiuscemodi | 4.1 |
| suauitatis multa, quae appareat nauata esse, non fortuita; | |
| sed praeter ceteros omnis apud Homerum plurima. Vno | 5.1 |
| quippe in loco tales tamque hiantes sonitus in assiduis | |
| uocibus pluribus facit: | |
| ἡ δ’ ἑτέρη θέρεϊ προρέει εἰκυῖα χαλάζῃ | |
| ἢ χιόνι ψυχρῇ ἢ ἐξ ὕδατος κρυστάλλῳ, | 5 |
| atque item alio in loco: | |
| λᾶαν ἄνω ὤθεσκε ποτὶ λόφον. | |
| Catullus quoque elegantissimus poetarum in hisce uer- | 6.1 |
| sibus: | |
| minister vetuli puer Falerni, | |
| inger mi calices amariores, | |
| ut lex Postumiae iubet magistrae, | 5 |
| ebria acina ebriosioris, | |
| cum dicere 'ebrio' posset, <et> quod erat usitatius 'acinum' | |
| in neutro genere appellare, amans tamen hiatus illius | |
| Homerici suauitatem 'ebriam' dixit propter insequentis 'a' | |
| litterae concentum. Qui 'ebriosa' autem Catullum dixisse | 10 |
| putant aut 'ebrioso'—nam id quoque temere scriptum in- | |
| uenitur—, in libros scilicet de corruptis exemplaribus factos | |
| inciderunt. |