| 'Quoad uiuet' 'quoad' que 'morietur' cur id ipsum temporis significent, | 6.21.pr.1 |
| cum ex duobus sint facta contrariis. | |
| 'Quoad uiuet' <cum dicitur>, cum item dicitur 'quoad | 1.1 |
| morietur', uidentur quidem duae res dici contrariae; sed | |
| idem atque unum tempus utraque uerba demonstrant. Item | 2.1 |
| cum dicitur 'quoad senatus habebitur' et 'quoad senatus | |
| dimittetur', tametsi 'haberi' atque 'dimitti' contraria sunt, | |
| unum atque id ipsum tamen utroque in uerbo ostenditur. | |
| Tempora enim duo cum inter sese opposita sunt atque ita | 3.1 |
| cohaerentia, ut alterius finis cum alterius initio misceatur, | |
| non refert, utrum per extremitatem prioris an per initium | |
| sequentis locus ipse confinis demonstretur. |