| Quod censores equum adimere soliti sunt equitibus corpulentis et | 6.22.pr.1 |
| praepinguibus; quaesitumque, utrum ea res cum ignominia an | |
| incolumi dignitate equitum facta sit. | |
| Nimis pingui homini et corpulento censores equum ad- | 1.1 |
| imere solitos scilicet minus idoneum ratos esse cum tanti | |
| corporis pondere ad faciendum equitis munus. Non enim | 2.1 |
| poena id fuit, ut quidam existimant, sed munus sine igno- | |
| minia remittebatur. Tamen Cato in oratione, quam de sacri- | 3.1 |
| ficio commisso scripsit, obicit hanc rem criminosius, uti | |
| magis uideri possit cum ignominia fuisse. Quod si ita acci- | 4.1 |
| pias, id profecto existimandum est non omnino inculpatum | |
| neque indesidem uisum esse, cuius corpus in tam inmodi- | |
| cum modum luxuriasset exuberassetque. |