| LIBER SEPTIMVS | |
| Quem in modum responderit Chrysippus aduersum eos, qui pro- | 7.1.pr.1 |
| uidentiam consistere negauerunt. | |
| <Quibus non uidetur mundus dei et hominum causa in- | 1.1 |
| stitutus neque res humanae prouidentia gubernari, graui se | |
| argumento uti putant, cum ita dicunt: 'si esset prouidentia, | |
| nulla essent mala.' Nihil enim minus aiunt prouidentiae | |
| congruere, quam in eo mundo, quem propter> homines fecisse | 5 |
| dicatur, tantam uim esse aerumnarum et malorum. Aduer- | 2.1 |
| sus ea Chrysippus cum in libro περὶ προνοίας quarto dissere- | |
| ret: 'nihil est prorsus istis' inquit 'insubidius, qui opinantur | |
| bona esse potuisse, si non essent ibidem mala. Nam cum | 3.1 |
| bona malis contraria sint, utraque necessum est opposita | |
| inter sese et quasi mutuo aduerso quaeque fulta nisu con- | |
| sistere; nullum adeo contrarium est sine contrario altero. | |
| Quo enim pacto iustitiae sensus esse posset, nisi essent | 4.1 |
| iniuriae? aut quid aliud iustitia est quam iniustitiae priua- | |
| tio? quid item fortitudo intellegi posset nisi ex ignauiae | |
| adpositione? quid continentia nisi ex intemperantiae? quo | |
| item modo prudentia esset, nisi foret contra inprudentia? | 5 |
| Proinde' inquit 'homines stulti cur non hoc etiam desiderant, | 5.1 |
| ut ueritas sit et non sit mendacium? Namque itidem sunt | |
| bona et mala, felicitas et infortunitas, dolor et uoluptas. | |
| Alterum enim ex altero, sicuti Plato ait, uerticibus inter | 6.1 |
| se contrariis deligatum est; si tuleris unum, abstuleris | |
| utrumque.' | |
| Idem Chrysippus in eodem libro tractat consideratque | 7.1 |
| dignumque esse id quaeri putat, εἰ αἱ τῶν ἀνθρώπων νόσοι κατὰ | |
| φύσιν γίνονται, id est, <si> natura ipsa rerum uel prouidentia, | |
| quae compagem hanc mundi et genus hominum fecit, mor- | |
| bos quoque et debilitates et aegritudines corporum, quas | 5 |
| patiuntur homines, fecerit. Existimat autem non fuisse hoc | 8.1 |
| principale naturae consilium, ut faceret homines morbis | |
| obnoxios; numquam enim hoc conuenisse naturae auctori | |
| parentique omnium rerum bonarum. 'Sed cum multa' in- | 9.1 |
| quit 'atque magna gigneret pareretque aptissima et utilis- | |
| sima, alia quoque simul adgnata sunt incommoda his ipsis, | |
| quae faciebat, cohaerentia'; eaque <non> per naturam, sed | |
| per sequellas quasdam necessarias facta dicit, quod ipse | 5 |
| appellat κατὰ παρακολούθησιν. 'Sicut,' inquit 'cum corpora | 10.1 |
| hominum natura fingeret, ratio subtilior et utilitas ipsa | |
| operis postulauit, ut tenuissimis minutisque ossiculis caput | |
| compingeret. Sed hanc utilitatem rei maioris alia quaedam | 11.1 |
| incommoditas extrinsecus consecuta est, ut fieret caput | |
| tenuiter munitum et ictibus offensionibusque paruis fragile. | |
| Proinde morbi quoque et aegritudines partae sunt, dum | 12.1 |
| salus paritur. Sicut hercle,' inquit 'dum uirtus hominibus | 13.1 |
| per consilium naturae gignitur, uitia ibidem per adfinitatem | |
| contrariam nata sunt.' |