| Quo itidem modo et uim necessitatemque fati constituerit et esse | 7.2.pr.1 |
| tamen in nobis consilii iudiciique nostri arbitrium confirmauerit. | |
| Fatum, quod εἱμαρμένην Graeci uocant, ad hanc ferme | 1.1 |
| sententiam Chrysippus, Stoicae princeps philosophiae, de- | |
| finit: 'Fatum est' inquit 'sempiterna quaedam et indeclina- | |
| bilis series rerum et catena uoluens semetipsa sese et inplicans | |
| per aeternos consequentiae ordines, ex quibus apta nexaque | 5 |
| est.' Ipsa autem uerba Chrysippi, quantum ualui memoria, | 2.1 |
| ascripsi, ut, si cui meum istud interpretamentum uidebitur | |
| esse obscurius, ad ipsius uerba animaduertat. In libro | 3.1 |
| enim περὶ προνοίας quarto εἱμαρμένην esse dicit φυσικήν τινα | |
| σύνταξιν τῶν ὅλων ἐξ ἀιδίου τῶν ἑτέρων τοῖς ἑτέροις ἐπακολου- | |
| θούντων καὶ μεταπολουμένων ἀπαραβάτου οὔσης τῆς τοιαύτης | |
| ἐπιπλοκῆς. | 5 |
| Aliarum autem opinionum disciplinarumque auctores huic | 4.1 |
| definitioni ita obstrepunt: 'Si Chrysippus' inquiunt 'fato | 5.1 |
| putat omnia moueri et regi nec declinari transcendique posse | |
| agmina fati et uolumina, peccata quoque hominum et de- | |
| licta non suscensenda neque inducenda sunt ipsis uoluntati- | |
| busque eorum, sed necessitati cuidam et instantiae, quae | 5 |
| oritur ex fato', omnium quae sit rerum domina et arbitra, | |
| per quam necesse sit fieri, quicquid futurum est; et propter- | |
| ea nocentium poenas legibus inique constitutas, si homines | |
| ad maleficia non sponte ueniunt, sed fato trahuntur. | |
| Contra ea Chrysippus tenuiter multa et argute disserit; | 6.1 |
| sed omnium fere, quae super ea re scripsit, huiuscemodi | |
| sententia est. 'Quamquam ita sit,' inquit 'ut ratione quadam | 7.1 |
| necessaria et principali coacta atque conexa sint fato omnia, | |
| ingenia tamen ipsa mentium nostrarum proinde sunt fato | |
| obnoxia, ut proprietas eorum est ipsa et qualitas. Nam si sunt | 8.1 |
| per naturam primitus salubriter utiliterque ficta, omnem | |
| illam uim, quae de fato extrinsecus ingruit, inoffensius | |
| tractabiliusque transmittunt. Sin uero sunt aspera et inscita | |
| et rudia nullisque artium bonarum adminiculis fulta, etiamsi | 5 |
| paruo siue nullo fatalis incommodi conflictu urgeantur, sua | |
| tamen scaeuitate et uoluntario impetu in assidua delicta et | |
| in errores se ruunt. Idque ipsum ut ea ratione fiat, naturalis | 9.1 |
| illa et necessaria rerum consequentia efficit, quae fatum | |
| uocatur. Est enim genere ipso quasi fatale et consequens, ut | 10.1 |
| mala ingenia peccatis et erroribus non uacent.' | |
| Huius deinde fere rei exemplo non hercle nimis alieno | 11.1 |
| neque inlepido utitur. 'Sicut' inquit 'lapidem cylindrum si | |
| per spatia terrae prona atque derupta iacias, causam quidem | |
| ei et initium praecipitantiae feceris, mox tamen ille prae- | |
| ceps uoluitur, non quia tu id iam facis, sed quoniam ita | 5 |
| sese modus eius et formae uolubilitas habet: sic ordo et | |
| ratio et necessitas fati genera ipsa et principia causarum | |
| mouet, impetus uero consiliorum mentiumque nostrarum | |
| actionesque ipsas uoluntas cuiusque propria et animorum | |
| ingenia moderantur.' Infert deinde uerba haec his, quae | 12.1 |
| dixi, congruentia: Διὸ καὶ ὑπὸ τῶν Πυθαγορείων εἴρηται· | |
| γνώσει δ’ ἀνθρώπους αὐθαίρετα πήματ’ ἔχοντας, | |
| ὡς τῶν βλαβῶν ἑκάστοις παρ’ αὐτοὺς γινομένων καὶ καθ’ ὁρμὴν | |
| αὐτῶν ἁμαρτανόντων τε καὶ βλαπτομένων καὶ κατὰ τὴν αὐτῶν | 5 |
| διάνοιαν καὶ θέσιν. Propterea negat oportere ferri audirique | 13.1 |
| homines aut nequam aut ignauos et nocentes et audaces, | |
| qui, cum in culpa et in maleficio reuicti sunt, perfugiunt ad | |
| fati necessitatem tamquam in aliquod fani asylum et, quae | |
| pessime fecerunt, ea non suae temeritati, sed fato esse | 5 |
| attribuenda dicunt. | |
| Primus autem hoc sapientissimus ille et antiquissimus | 14.1 |
| poetarum dixit hisce uersibus: | |
| ὢ πόποι, οἷον δή νυ θεοὺς βροτοὶ αἰτιόωνται. | |
| ἐξ ἡμέων γάρ φασι κάκ’ ἔμμεναι· οἱ δὲ καὶ αὐτοὶ | |
| σφῇσιν ἀτασθαλίῃσιν ὑπὲρ μόρον ἄλγε’ ἔχουσιν. | 5 |
| Itaque M. Cicero in libro, quem de fato conscripsit, cum | 15.1 |
| quaestionem istam diceret obscurissimam esse et inplicatis- | |
| simam, Chrysippum quoque philosophum non expedisse se | |
| in ea <ait> his uerbis: 'Chrysippus aestuans laboransque, | |
| quonam hoc modo explicet et fato omnia fieri et esse | 5 |
| aliquid in nobis, intricatur.' |