| Quid idem Tubero nouae historiae de Atilio Regulo a Carthagini- | 7.4.pr.1 |
| ensibus capto litteris mandauerit; quid etiam Tuditanus super | |
| eodem Regulo scripserit. | |
| Quod satis celebre est de Atilio Regulo, id nuperrime | 1.1 |
| legimus scriptum in Tuditani libris: Regulum captum ad ea, | |
| quae in senatu Romae dixit suadens, ne captiui cum Car- | |
| thaginiensibus permutarentur, id quoque addidisse uenenum | |
| sibi Carthaginienses dedisse, non praesentarium, sed eius- | 5 |
| modi, quod mortem in diem proferret, eo consilio, ut uiueret | |
| quidem tantisper, quoad fieret permutatio, post autem | |
| grassante sensim ueneno contabesceret. | |
| Eundem Regulum Tubero in historiis redisse Carthagi- | 2.1 |
| nem nouisque exemplorum modis excruciatum a Poenis | |
| dicit: 'In atras' inquit 'et profundas tenebras eum claude- | 3.1 |
| bant ac diu post, ubi erat uisus sol ardentissimus, repente | |
| educebant et aduersus ictus solis oppositum continebant | |
| atque intendere in caelum oculos cogebant. Palpebras quo- | |
| que eius, ne coniuere posset, sursum ac deorsum diductas | 5 |
| insuebant.' Tuditanus autem somno diu prohibitum atque | 4.1 |
| ita uita priuatum refert, idque ubi Romae cognitum est, | |
| nobilissimos Poenorum captiuos liberis Reguli a senatu | |
| deditos et ab his in armario muricibus praefixo destitutos | |
| eademque insomnia cruciatos interisse. | 5 |