| Quod Alfenus iureconsultus in uerbis ueteribus interpretandis errauit. | 7.5.pr.1 |
| Alfenus iureconsultus, Seruii Sulpicii discipulus rerumque | 1.1 |
| antiquarum non incuriosus, in libro digestorum tricesimo et | |
| quarto, coniectaneorum autem secundo: 'in foedere,' inquit | |
| 'quod inter populum Romanum et Carthaginienses factum | |
| est, scriptum inuenitur, ut Carthaginienses quotannis populo | 5 |
| Romano darent certum pondus argenti puri puti, quaesi- | |
| tumque est, quid esset "purum putum". Respondi' inquit | |
| 'ego "putum" esse ualde purum, sicuti nouum "nouicium" | |
| dicimus et proprium "propicium" augere atque intendere | |
| uolentes noui et proprii significationem.' | 10 |
| Hoc ubi legimus, mirabamur eandem adfinitatem uisam | 2.1 |
| esse Alfeno 'puri' et 'puti', quae sit 'nouicii' et 'noui'; nam | 3.1 |
| si esset 'puricium', tum sane uideretur dici quasi 'nouicium'. | |
| Id etiam mirum fuit, quod 'nouicium' per augendi figuram | 4.1 |
| dictum existimauit, cum sit 'nouicium' non, quod magis | |
| nouum sit, sed quod a 'nouo' dictum sit inclinatumque. His | 5.1 |
| igitur assentimus, qui 'putum' esse dicunt a 'putando' | |
| dictum et ob eam causam prima syllaba breui pronuntiant, | |
| non longa, ut existimasse Alfenus uidetur, qui a 'puro' id | |
| esse factum scripsit. 'Putare' autem ueteres dixerunt uacan- | 6.1 |
| tia ex quaque re ac non necessaria aut etiam obstantia et | |
| aliena auferre et excidere et, quod esse utile ac sine uitio | |
| uideretur, relinquere. Sic namque arbores et uites et sic | 7.1 |
| rationes etiam 'putari' dictum. Verbum quoque ipsum 'puto', | 8.1 |
| quod declarandae sententiae nostrae causa dicimus, non | |
| significat profecto aliud, quam id agere nos in re dubia ob- | |
| scuraque, ut decisis amputatisque falsis opinionibus, quod | |
| uideatur esse uerum et integrum et incorruptum, retine- | 5 |
| amus. Argentum ergo in Carthaginiensi foedere 'putum' | 9.1 |
| dictum est quasi exputatum excoctumque omnique aliena | |
| materia carens omnibusque ex eo uitiis detractis emacula- | |
| tum et candefactum. | |
| Scriptum est autem 'purum putum' non in Carthaginiensi | 10.1 |
| solum foedere, sed cum in multis aliis ueterum libris, tum in | |
| Q. quoque Ennii tragoedia, quae inscribitur Alexander, et in | |
| satira M. Varronis, quae inscripta est δὶς παῖδες οἱ γέροντες. |