| Temere inepteque reprehensum esse a Iulio Hygino Vergilium, quod | 7.6.pr.1 |
| 'praepetes' Daedali pennas dixit; atque inibi, quid sint aues prae- | |
| petes et quid illae sint aues, quas Nigidius 'inferas' appellauit. | |
| Daedalus, ut fama est, fugiens Minoia regna | 1.1 |
| praepetibus pennis ausus se credere caelo. | |
| In his Vergilii uersibus reprehendit Iulius Hyginus 'pennis | 2.1 |
| praepetibus' quasi inproprie et inscite dictum. 'Nam "prae- | 3.1 |
| petes"' inquit 'aues ab auguribus appellantur, quae aut | |
| opportune praeuolant aut idoneas sedes capiunt.' Non apte | 4.1 |
| igitur usum uerbo augurali existimauit in Daedali uolatu | |
| nihil ad augurum disciplinam pertinente. | |
| Sed Hyginus nimis hercle ineptus fuit, cum, quid 'prae- | 5.1 |
| petes' essent, se scire ratus est, Vergilium autem et Cn. | |
| Matium, doctum uirum, ignorasse, qui in secundo Iliadis | |
| Victoriam uolucrem 'praepetem' appellauit in hoc uersu: | |
| dum dat uincendi praepes Victoria palmam. | 5 |
| Cur autem non Q. quoque Ennium reprehendit, qui in | 6.1 |
| annalibus non pennas Daedali, sed longe diuersius: | |
| 'Brundisium' inquit 'pulcro praecinctum praepete portu'? | |
| Set si uim potius naturamque uerbi considerasset neque id | 7.1 |
| solum, quod augures dicerent, inspexisset, ueniam prorsus | |
| poetis daret similitudine ac translatione uerborum, non | |
| significatione propria utentibus. Nam quoniam non ipsae | 8.1 |
| tantum aues, quae prosperius praeuolant, sed etiam loci, | |
| quos capiunt, quod idonei felicesque sunt, 'praepetes' appel- | |
| lantur, idcirco Daedali pennas 'praepetes' dixit, quoniam | |
| ex locis, in quibus periculum metuebat, in loca tutiora | 5 |
| peruenerat. Locos porro 'praepetes' et augures appellant, et | 9.1 |
| Ennius in annalium primo dixit: | |
| praepetibus sese pulcris<que> locis dant. | |
| Auibus autem 'praepetibus' contrarias aues 'inferas' ap- | 10.1 |
| pellari Nigidius Figulus in libro primo augurii priuati ita | |
| dicit: 'Discrepat dextra sinistrae, praepes inferae.' Ex quo | 11.1 |
| est coniectare 'praepetes' appellatas, quae altius sublimius- | |
| que uolitent, cum differre a 'praepetibus' Nigidius 'inferas' | |
| dixerit. | |
| Adulescens ego Romae, cum etiamtum ad grammaticos | 12.1 |
| itarem, audiui Apollinarem Sulpicium, quem inprimis secta- | |
| bar, cum de iure augurio quaereretur et mentio 'praepetum' | |
| auium facta esset, Erucio Claro praefecto urbi dicere 'prae- | |
| petes' sibi uideri esse alites, quas Homerus τανυπτέρυγας | 5 |
| appellauerit, quoniam istas potissimum augures spectarent, | |
| quae ingentibus alis patulae atque porrectae praeuolarent. | |
| Atque ibi hos Homeri uersus dixit: | |
| τύνη δ’ οἰωνοῖσι τανυπτερύγεσσι κελεύεις | |
| πείθεσθαι, τῶν οὔ τι μετατρέπομ’ οὐδ’ ἀλεγίζω. | 10 |