| De Acca Larentia et Gaia Taracia; deque origine sacerdotii fratrum | 7.7.pr.1 |
| arualium. | |
| Accae Larentiae et Gaiae Taraciae, siue illa Fufetia est, | 1.1 |
| nomina in antiquis annalibus celebria sunt. Earum alterae | |
| post mortem, Taraciae autem uiuae amplissimi honores a | |
| populo Romano habiti. Et Taraciam quidem uirginem Ves- | 2.1 |
| tae fuisse lex Horatia testis est, quae super ea ad populum | |
| lata. Qua lege ei plurimi honores fiunt, inter quos ius quoque | |
| testimonii dicendi tribuitur testabilisque una omnium femi- | |
| narum ut sit datur. Id uerbum est legis ipsius Horatiae; | 5 |
| contrarium est in duodecim tabulis scriptum: 'Inprobus in- | 3.1 |
| testabilisque esto.' Praeterea si quadraginta annos nata | 4.1 |
| sacerdotio abire ac nubere uoluisset, ius ei potestasque | |
| exaugurandi atque nubendi facta est munificentiae et bene- | |
| ficii gratia, quod campum Tiberinum siue Martium populo | |
| condonasset. | 5 |
| Sed Acca Larentia corpus in uulgus dabat pecuniamque | 5.1 |
| emeruerat ex eo quaestu uberem. Ea testamento, ut in | 6.1 |
| Antiatis historia scriptum est, Romulum regem, ut quidam | |
| autem alii tradiderunt, populum Romanum bonis suis here- | |
| dem fecit. Ob id meritum a flamine Quirinali sacrificium ei | 7.1 |
| publice fit et dies e nomine eius in fastos additus. Sed | 8.1 |
| Sabinus Masurius in primo memorialium secutus quosdam | |
| historiae scriptores Accam Larentiam Romuli nutricem | |
| fuisse dicit. 'Ea' inquit 'mulier ex duodecim filiis maribus | |
| unum morte amisit. In illius locum Romulus Accae sese | 5 |
| filium dedit seque et ceteros eius filios "fratres aruales" | |
| appellauit. Ex eo tempore collegium mansit fratrum arua- | |
| lium numero duodecim, cuius sacerdotii insigne est spicea | |
| corona et albae infulae.' |