| Notata quaedam de rege Alexandro et de P. Scipione memoratu | 7.8.pr.1 |
| digna. | |
| Ἀπίων, Graecus homo, qui Πλειστονείκης appellatus est, | 1.1 |
| facili atque alacri facundia fuit. Is cum de Alexandri regis | 2.1 |
| laudibus scriberet: 'Victi' inquit 'hostis uxorem, facie in- | |
| cluta mulierem, uetuit in conspectum suum deduci, ut eam | |
| ne oculis quidem suis contingeret.' Lepide igitur agitari | 3.1 |
| potest, utrum uideri continentiorem par sit Publiumne | |
| Africanum superiorem, qui Carthagine ampla ciuitate in | |
| Hispania expugnata uirginem tempestiuam forma egregia, | |
| nobilis uiri Hispani filiam, captam perductamque ad se patri | 5 |
| inuiolatam reddidit, an regem Alexandrum, qui Darii regis | |
| uxorem eandemque eiusdem sororem proelio magno captam, | |
| quam esse audiebat exuperanti forma, uidere noluit per- | |
| ducique ad sese prohibuit. | |
| Sed hanc utrimque declamatiunculam super Alexandro et | 4.1 |
| Scipione celebrauerint, quibus abunde et ingenii et otii et | |
| uerborum est; nos satis habebimus, quod ex historia est, id | 5.1 |
| dicere: Scipionem istum, uerone an falso incertum, fama | |
| tamen, cum esset adulescens, haud sincera fuisse et prope- | |
| modum constitisse hosce uersus a Cn. Naeuio poeta in eum | |
| scriptos esse: | 5 |
| etiam qui res magnas manu saepe gessit gloriose, | |
| cuius facta uiua nunc uigent, qui apud gentes solus praestat, | |
| eum suus pater cum pallio uno ab amica abduxit. | |
| His ego uersibus credo adductum Valerium Antiatem ad- | 6.1 |
| uersus ceteros omnis scriptores de Scipionis moribus sensisse | |
| et eam puellam captiuam non redditam patri scripsisse | |
| contra quam nos supra diximus, sed retentam a Scipione | |
| atque in deliciis amoribusque ab eo usurpatam. | 5 |