| Verba ex oratione Q. Metelli Numidici, quae libuit meminisse, ad | 7.11.pr.1 |
| officium grauitatis dignitatisque uitae ducentia. | |
| Cum inquinatissimis hominibus non esse conuicio decer- | 1.1 |
| tandum neque maledictis aduersum inpudentes et inprobos | |
| uelitandum, quia tantisper similis et compar eorum fias, | |
| dum paria et consimilia dicas, atque audias, non minus ex | |
| oratione Q. Metelli Numidici, sapientis uiri, cognosci potest | 5 |
| quam ex libris et disciplinis philosophorum. Verba haec sunt | 2.1 |
| Metelli aduersus C. Manlium tribunum plebis, a quo apud | |
| populum in contione lacessitus iactatusque fuerat dictis | |
| petulantibus: 'Nunc quod ad illum attinet, Quirites, quoniam | 3.1 |
| se ampliorem putat esse, si se mihi inimicum dictitarit, | |
| quem ego mihi neque amicum recipio neque inimicum re- | |
| spicio, in eum ego non sum plura dicturus. Nam cum in- | |
| dignissimum arbitror, cui a uiris bonis benedicatur, tum ne | 5 |
| idoneum quidem, cui a probis maledicatur. Nam si in eo | |
| tempore huiusmodi homunculum nomines, in quo punire | |
| non possis, maiore honore quam contumelia adficias.' |