| Quod neque 'testamentum', sicuti Seruius Sulpicius existimauit, | 7.12.pr.1 |
| neque 'sacellum', sicuti C. Trebatius, duplicia uerba sunt, sed a | |
| testatione productum <alterum>, alterum a sacro imminutum. | |
| Seruius Sulpicius iureconsultus, uir aetatis suae doctissi- | 1.1 |
| mus, in libro de sacris detestandis secundo qua ratione ad- | |
| ductus 'testamentum' uerbum esse duplex scripserit, non | |
| reperio; nam compositum esse dixit a mentis contestatione. | 2.1 |
| Quid igitur 'calciamentum', quid 'paludamentum', quid | 3.1 |
| 'pauimentum', quid 'uestimentum', quid alia mille per huius- | |
| cemodi formam producta, etiamne ista omnia composita | |
| dicemus? Obrepsisse autem uidetur Seruio, uel si quis est, | 4.1 |
| qui id prior dixit, falsa quidem, sed non abhorrens neque | |
| inconcinna quasi mentis quaedam in hoc uocabulo signifi- | |
| catio, sicut hercle C. quoque Trebatio eadem concinnitas | |
| obrepsit. Nam in libro de religionibus secundo: '"sacellum" | 5.1 |
| est' inquit 'locus paruus deo sacratus cum ara.' Deinde addit | |
| uerba haec: '"Sacellum" ex duobus uerbis arbitror com- | |
| positum "sacri" et "cellae", quasi "sacra cella".' Hoc quidem | 6.1 |
| scripsit Trebatius; sed quis ignorat 'sacellum' et simplex | |
| uerbum esse et non ex 'sacro' et 'cella' copulatum, sed ex | |
| 'sacro' deminutum? |