| De quaestiunculis apud Taurum philosophum in conuiuio agitatis, | 7.13.pr.1 |
| quae 'sympoticae' uocantur. | |
| Factitatum obseruatumque hoc Athenis est ab his, qui | 1.1 |
| erant philosopho Tauro iunctiores: cum domum suam nos | 2.1 |
| uocaret, ne omnino, ut dicitur, immunes et asymboli uenire- | |
| mus, coniectabamus ad cenulam non cuppedias ciborum, | |
| sed argutias quaestionum. Vnusquisque igitur nostrum com- | 3.1 |
| mentus paratusque ibat, quod quaereret, eratque initium | |
| loquendi edundi finis. Quaerebantur autem non grauia nec | 4.1 |
| reuerenda, sed ἐνθυμημάτια quaedam lepida et minuta et | |
| florentem uino animum lacessentia, quale hoc ferme est | |
| subtilitatis ludicrae, quod dicam. | |
| Quaesitum est, quando moriens moreretur: cum iam in | 5.1 |
| morte esset, an cum etiamtum in uita foret? et quando sur- | |
| gens surgeret: cum iam staret, an cum etiamtum sederet? et | |
| qui artem disceret, quando artifex fieret: cum iam esset, an | |
| cum etiamtum non esset? Vtrum enim horum dices, ab- | 6.1 |
| surde atque ridicule dixeris, multoque absurdius uidebitur, | |
| si aut utrumque esse dicas aut neutrum. | |
| Sed ea omnia cum captiones esse quidam futtiles atque | 7.1 |
| inanes dicerent, 'nolite' inquit Taurus 'haec quasi nugarum | |
| aliquem ludum aspernari. Grauissimi philosophorum super | 8.1 |
| hac re serio quaesiuerunt: et alii moriendi uerbum atque | |
| momentum manente adhuc uita dici atque fieri putauerunt, | |
| alii nihil in eo tempore uitae reliquerunt totumque illud, | |
| quod mori dicitur, morti uindicauerunt; item de ceteris | 9.1 |
| similibus in diuersa tempora et in contrarias sententias dis- | |
| cesserunt. Sed Plato' inquit 'noster neque uitae id tempus | 10.1 |
| neque morti dedit idemque in omni consimilium rerum dis- | |
| ceptatione fecit. Vidit quippe utrumque esse pugnans neque | 11.1 |
| posse ex duobus contrariis altero manente alterum constitui | |
| quaestionemque fieri per diuersorum inter se finium mortis | |
| et uitae cohaerentiam, et idcirco peperit ipse expressitque | |
| aliud quoddam nouum in confinio tempus, quod uerbis | 5 |
| propriis atque integris τὴν ἐξαίφνης φύσιν appellauit, idque | |
| ipsum ita, uti dico,' inquit 'in libro, cui Parmenides titulus | |
| est, scriptum ab eo reperietis.' | |
| Tales aput Taurum symbolae taliaque erant mensarum | 12.1 |
| secundarum, ut ipse dicere solitus erat, τραγημάτια. |