| Poeniendis peccatis tres esse rationes a philosophis attributas; et | 7.14.pr.1 |
| quamobrem Plato duarum ex his meminerit, non trium. | |
| Poeniendis peccatis tres esse debere causas existimatum | 1.1 |
| est. Vna est causa, quae Graece <uel κόλασις> uel νουθεσία | 2.1 |
| dicitur, cum poena adhibetur castigandi atque emendandi | |
| gratia, ut is, qui fortuito deliquit, attentior fiat correcti- | |
| orque. Altera est, quam hi, qui uocabula ista curiosius | 3.1 |
| diuiserunt, τιμωρίαν appellant. Ea causa animaduertendi | |
| est, cum dignitas auctoritasque eius, in quem est peccatum, | |
| tuenda est, ne praetermissa animaduersio contemptum eius | |
| pariat et honorem leuet; idcircoque id ei uocabulum a con- | 5 |
| seruatione honoris factum putant. Tertia ratio uindicandi | 4.1 |
| est, quae παράδειγμα a Graecis nominatur, cum poenitio | |
| propter exemplum necessaria est, ut ceteri a similibus pec- | |
| catis, quae prohiberi publicitus interest, metu cognitae | |
| poenae deterreantur. Idcirco ueteres quoque nostri 'exempla' | 5 |
| pro maximis grauissimisque poenis dicebant. Quando igitur | |
| aut spes magna est, ut is, qui peccauit, citra poenam ipse | |
| sese ultro corrigat, aut spes contra nulla est emendari eum | |
| posse et corrigi aut iacturam dignitatis, in quem peccatum | |
| est, metui non necessum est, aut non id peccatum est, cuius | 10 |
| exemplum necessario metu sanciendum sit: tum, quicquid | |
| ita delictum est, non sane dignum esse imponendae poenae | |
| studio uisum est. | |
| Has tris ulciscendi rationes et philosophi alii plurifariam | 5.1 |
| et noster Taurus in primo commentariorum, quos in Gorgian | |
| Platonis composuit, scriptas reliquit. Plato autem ipse uer- | 6.1 |
| bis apertis duas solas esse poeniendi causas dicit: unam, | |
| quam primo in loco propter corrigendum, alteram, quam in | |
| tertio propter exempli metum posuimus. Verba haec sunt | 7.1 |
| Platonis in Gorgia: Προσήκει δὲ παντὶ τῷ ἐν τιμωρίᾳ ὄντι ὑπ’ | |
| ἄλλου ὀρθῶς τιμωρουμένῳ ἢ βελτίονι γίγνεσθαι καὶ ὀνίνασθαι, | |
| ἢ παραδείγματι ἄλλοις γίγνεσθαι, ἵνα ἄλλοι οἱ ὁρῶντες πάσχοντα | |
| φοβούμενοι βελτίους γίγνωνται. In hisce uerbis facile intellegas | 8.1 |
| τιμωρίαν Platonem dixisse, non ut supra scripsi quosdam | |
| dicere, sed ita ut promisce dici solet pro omni punitione. | |
| Anne autem quasi omnino paruam et contemptu dignam | 9.1 |
| praeterierit poenae sumendae causam propter tuendam | |
| laesi hominis auctoritatem, an magis quasi ei, quam dicebat, | |
| rei non necessariam praetermiserit, cum de poenis non in | |
| uita neque inter homines, sed post uitae tempus capiendis | 5 |
| scriberet, ego in medium relinquo. |