| <De uerbo 'quiesco', an 'e' littera corripi an produci debeat.> | 7.15.pr.1 |
| Amicus noster, homo multi studii atque in bonarum | 1.1 |
| disciplinarum opere frequens, uerbum 'quiescit' usitate 'e' | |
| littera correpta dixit. Alter item amicus, homo in doctrinis | 2.1 |
| quasi in praestigiis mirificus communiumque uocum respu- | |
| ens nimis et fastidiens, barbare eum dixisse opinatus est, | |
| quoniam producere debuisset, non corripere. Nam 'quiescit' | 3.1 |
| ita oportere dici praedicauit, ut 'calescit', 'nitescit', 'stupescit' | |
| et alia huiuscemodi multa. Id etiam addebat, quod 'quies' 'e' | 4.1 |
| producto, non breui diceretur. Noster autem, qua est rerum | 5.1 |
| omnium uerecunda mediocritate, ne si Aelii quidem, Cincii | |
| et Santrae dicendum ita censuissent, obsecuturum se fuisse | |
| ait contra perpetuam Latinae linguae consuetudinem, neque | |
| se tam insignite locuturum, ut absona inauditaque diceret; | 5 |
| litteras tamen super hac re fecit inter exercitia quaedam | 6.1 |
| ludicra et 'quiesco' non esse his simile, quae supra posui, | |
| nec a 'quiete' dictum, sed ab eo 'quietem', Graecaeque uocis | |
| et modum et originem uerbum istud habere demonstrauit | |
| rationibusque haut sane frigidis docuit 'quiesco' 'e' littera | 5 |
| longa dici non conuenire. |