| Verbum 'deprecor' a poeta Catullo inusitate quidem, sed apte | 7.16.pr.1 |
| positum et proprie; deque ratione eius uerbi exemplisque ueterum | |
| scriptorum. | |
| Eiusmodi quispiam, qui tumultuariis et inconditis linguae | 1.1 |
| exercitationibus ad famam sese facundiae promiserat neque | |
| orationis Latinae usurpationes <rationes> ue ullas didicerat, | |
| cum in Lycio forte uespera ambularemus, ludo ibi et uolup- | |
| tati fuit. Nam cum esset uerbum 'deprecor' doctiuscule | 2.1 |
| positum in Catulli carmine, quia id ignorabat, frigidissimos | |
| uersus esse dicebat omnium quidem iudicio uenustissimos, | |
| quos subscripsi: | |
| Lesbia mi dicit semper male nec tacet umquam | 5 |
| de me: Lesbia me dispeream nisi amat. | |
| quo signo? quia sunt totidem mea: deprecor illam | |
| assidue, uerum dispeream nisi amo. | |
| 'Deprecor' hoc in loco uir bonus ita esse dictum putabat, ut | 3.1 |
| plerumque a uulgo dicitur, quod significat 'ualde precor' et | |
| 'oro' et 'supplico', in quo 'de' praepositio ad augendum et | |
| cumulandum ualet. Quod si ita esset, frigidi sane uersus | 4.1 |
| forent. Nunc enim contra omnino est: nam 'de' praepositio, | 5.1 |
| quoniam est anceps, in uno eodemque uerbo duplicem uim | |
| capit. Sic enim 'deprecor' a Catullo dictum est, quasi 'de- | |
| testor' uel 'exsecror' uel 'depello' uel 'abominor'; contra | 6.1 |
| autem ualet, cum Cicero pro P. Sulla ita dicit: 'Quam mul- | |
| torum hic uitamst a Sulla deprecatus.' Item in dissuasione | 7.1 |
| legis agrariae: 'Si quid deliquero, nullae sunt imagines, | |
| quae me a uobis deprecentur.' | |
| Sed neque solus Catullus ita isto uerbo usus est. Pleni | 8.1 |
| sunt adeo libri similis in hoc uerbo significationis, ex quibus | |
| unum et alterum, quae subpetierant, apposui. Q. Ennius in | 9.1 |
| Erectheo non longe secus dixit quam Catullus: | |
| 'qui nunc' inquit 'aerumna mea libertatem paro, | |
| quibus seruitutem mea miseria deprecor;' | |
| signat 'abigo' et 'amolior' uel prece adhibita uel quo alio | 5 |
| modo. Item Ennius in Cresphonte: | 10.1 |
| ego cum meae uitae parcam, letum inimico deprecer. | |
| Cicero in libro sexto de republica ita scripsit: 'Quod quidem | 11.1 |
| eo fuit maius, quia, cum causa pari collegae essent, non | |
| modo inuidia pari non erant, sed etiam Claudi inuidiam | |
| Gracchi caritas deprecabatur'; hic quoque item non est | |
| 'ualde precabatur', sed quasi propulsabat inuidiam et de- | 5 |
| fensabat inuidiam, quod Graeci propinqua significatione | |
| παραιτεῖσθαι dicunt. | |
| Item pro Aulo Caecina consimiliter Cicero uerbo isto | 12.1 |
| utitur. 'Quid' inquit 'huic homini facias? nonne concedas | |
| interdum, ut excusatione summae stultitiae summae im- | |
| probitatis odium deprecetur?' Item in Verrem actionis | 13.1 |
| secundae primo: 'Nunc uero quid faciat Hortensius? auari- | |
| tiaene crimina frugalitatis laudibus deprecetur? At homi- | |
| nem flagitiosissimum, libidinosissimum nequissimumque | |
| defendit.' Sic igitur Catullus eadem se facere dicit, quae | 5 |
| Lesbiam, quod et malediceret ei palam respueretque et | |
| recusaret detestareturque assidue et tamen eam penitus | |
| deperiret. |