LIBER NONVS
|
|
Quamobrem Quintus Claudius Quadrigarius in undeuicesimo annali
|
9.1.pr.1
|
scripserit rectiores certioresque ictus fieri, si sursum quid mittas,
|
|
quam si deorsum.
|
|
Quintus Claudius in undeuicesimo annali, cum oppidum
|
1.1
|
a Metello proconsule oppugnari, contra ab oppidanis desuper
|
|
e muris propugnari describeret, ita scripsit: 'Sagittarius
|
|
cum funditore utrimque summo studio spargunt fortissime.
|
|
Sed sagittam atque lapidem deorsum an sursum mittas, hoc
|
5
|
interest: nam neutrum potest deorsum uersum recte mitti,
|
|
sed sursum utrumque optime. Quare milites Metelli sauci-
|
|
abantur multo minus et, quod maxime opus erat, a pinnis
|
|
hostis defendebant facillime.'
|
|
Percontabar ego Antonium Iulianum rhetorem, cur hoc
|
2.1
|
ita usu ueniret, quod Quadrigarius dixisset, ut contigui
|
|
magis directioresque ictus fiant, si uel lapidem uel sagittam
|
|
sursum uersus iacias quam deorsum, cum procliuior facilior-
|
|
que iactus sit ex supernis in infima quam ex infimis in
|
5
|
superna. Tum Iulianus comprobato genere quaestionis:
|
3.1
|
'quod de sagitta' inquit 'et lapide dixit, hoc de omni fere
|
|
missili telo dici potest. Facilior autem iactus est, sicuti
|
4.1
|
dixisti, si desuper iacias, si quid iacere tantum uelis, non
|
|
ferire. Sed cum modus et impetus iactus temperandus de-
|
5.1
|
rigendusque est, tum, si in prona iacias, moderatio atque
|
|
ratio mittentis praecipitantia ipsa et pondere cadentis teli
|
|
corrumpitur. At si in editiora mittas et ad percutiendum
|
6.1
|
superne aliquid manum et oculos conlinies, quo motus a te
|
|
datus tulerit, eo telum ibit, quod ieceris.' Ad hanc ferme
|
7.1
|
sententiam Iulianus super istis Q. Claudii uerbis nobiscum
|
|
sermocinatus est.
|
|
Quod ait idem Q. Claudius: 'a pinnis hostis defendebant
|
8.1
|
facillime', animaduertendum est usum esse eum uerbo 'de-
|
|
fendebant' non ex uulgari consuetudine, sed admodum
|
|
proprie et Latine. Nam 'defendere' et 'offendere' inter sese
|
9.1
|
aduersa sunt, quorum alterum significat ἐμποδὼν ἔχειν, id
|
|
est incurrere in aliquid et incidere, alterum ἐκποδὼν ποιεῖν,
|
|
id est auertere atque depellere, quod hoc in loco a Q.
|
|
Claudio dicitur.
|
5
|