| Qualibus uerbis notarit Herodes Atticus falso quempiam cultu | 9.2.pr.1 |
| amictuque nomen habitumque philosophi ementientem. | |
| Ad Herodem Atticum, consularem uirum ingenioque | 1.1 |
| amoeno et Graeca facundia celebrem, adiit nobis praesenti- | |
| bus palliatus quispiam et crinitus barbaque prope ad pubem | |
| usque porrecta ac petit aes sibi dari εἰς ἄρτους. Tum Herodes | 2.1 |
| interrogat, quisnam esset. Atque ille uultu sonituque uocis | 3.1 |
| obiurgatorio philosophum sese esse dicit et mirari quoque | |
| addit, cur quaerendum putasset, quod uideret. 'Video' in- | 4.1 |
| quit Herodes 'barbam et pallium, philosophum nondum | |
| uideo. Quaeso autem te, cum bona uenia dicas mihi, quibus | 5.1 |
| nos uti posse argumentis existimas, ut esse te philosophum | |
| noscitemus?' Interibi aliquot ex his, qui cum Herode erant, | 6.1 |
| erraticum esse hominem dicere et nulli rei incolamque esse | |
| sordentium ganearum, ac nisi accipiat, quod petit, conuicio | |
| turpi solitum incessere; atque ibi Herodes: 'demus' inquit | |
| 'huic aliquid aeris, cuicuimodi est, tamquam homines, non | 5 |
| tamquam homini', et iussit dari pretium panis triginta | 7.1 |
| dierum. | |
| Tum nos aspiciens, qui eum sectabamur: 'Musonius' in- | 8.1 |
| quit 'aeruscanti cuipiam id genus et philosophum sese osten- | |
| tanti dari iussit mille nummum, et cum plerique dicerent | |
| nebulonem esse hominem malum et malitiosum et nulla re | |
| bona dignum, tum Musonium subridentem dixisse aiunt: | 5 |
| ἄξιος οὖν ἐστιν ἀργυρίου. Sed hoc potius' inquit 'dolori mihi | 9.1 |
| et aegritudini est, quod istiusmodi animalia spurca atque | |
| probra nomen usurpant sanctissimum et philosophi appel- | |
| lantur. Maiores autem mei Athenienses nomina iuuenum | 10.1 |
| fortissimorum Harmodii et Aristogitonis, qui libertatis re- | |
| cuperandae gratia Hippiam tyrannum interficere adorsi | |
| erant, ne umquam seruis indere liceret, decreto publico | |
| sanxerunt, quoniam nefas ducerent nomina libertati patriae | 5 |
| deuota seruili contagio pollui. Cur ergo nos patimur nomen | 11.1 |
| philosophiae inlustrissimum in hominibus deterrimis exsor- | |
| descere? Simili autem' inquit 'exemplo ex contraria specie | |
| antiquos Romanorum audio praenomina patriciorum quo- | |
| rundam male de republica meritorum et ob eam causam | 5 |
| capite damnatorum censuisse, ne cui eiusdem gentis patricio | |
| inderentur, ut uocabula quoque eorum defamata atque | |
| demortua cum ipsis uiderentur.' |