| Epistula Philippi regis ad Aristotelem philosophum super Alexandro | 9.3.pr.1 |
| recens nato. | |
| Philippus, Amyntae filius, terrae Macedoniae rex, cuius | 1.1 |
| uirtute industriaque Macetae locupletissimo imperio aucti | |
| gentium nationumque multarum potiri coeperant et cuius | |
| uim atque arma toti Graeciae cauenda metuendaque in- | |
| clitae illae Demosthenis orationes contionesque uocificant, | 5 |
| is Philippus, cum in omni fere tempore negotiis belli | 2.1 |
| uictoriisque adfectus exercitusque esset, a liberali tamen | |
| Musa et a studiis humanitatis numquam afuit, quin lepide | |
| comiterque pleraque et faceret et diceret. Feruntur adeo | 3.1 |
| libri epistularum eius munditiae et uenustatis et pruden- | |
| tiae plenarum, uelut sunt illae litterae, quibus Aristoteli | |
| philosopho natum esse sibi Alexandrum nuntiauit. | |
| Ea epistula, quoniam curae diligentiaeque in liberorum | 4.1 |
| disciplinas hortamentum est, exscribenda uisa est ad com- | |
| monendos parentum animos. Exponenda est igitur ad hanc | 5.1 |
| ferme sententiam: | |
| 'Philippus Aristoteli salutem dicit. | |
| Filium mihi genitum scito. Quod equidem dis habeo | |
| gratiam, non proinde quia natus est, quam pro eo, quod eum | 5 |
| nasci contigit temporibus uitae tuae. Spero enim fore, ut | |
| eductus eruditusque a te dignus exsistat et nobis et rerum | |
| istarum susceptione.' | |
| Ipsius autem Philippi uerba haec sunt: | 6.1 |
| Φίλιππος Ἀριστοτέλει χαίρειν. | |
| Ἴσθι μοι γεγονότα υἱόν. Πολλὴν οὖν τοῖς θεοῖς ἔχω χάριν, | |
| οὐχ οὕτως ἐπὶ τῇ γενέσει τοῦ παιδός, ὡς ἐπὶ τῷ κατὰ τὴν σὴν | |
| ἡλικίαν αὐτὸν γεγονέναι· ἐλπίζω γὰρ αὐτὸν ὑπὸ σοῦ τραφέντα | 5 |
| καὶ παιδευθέντα ἄξιον ἔσεσθαι καὶ ἡμῶν καὶ τῆς τῶν πραγμάτων | |
| διαδοχῆς. |