| De barbararum gentium prodigiosis miraculis; deque diris et exiti- | 9.4.pr.1 |
| osis effascinationibus; atque inibi de feminis repente uersis in | |
| mares. | |
| Cum e Graecia in Italiam rediremus et Brundisium iremus | 1.1 |
| egressique e naui in terram in portu illo inclito spatiaremur, | |
| quem Q. Ennius remotiore paulum, sed admodum scito | |
| uocabulo 'praepetem' appellauit, fasces librorum uenalium | |
| expositos uidimus. Atque ego auide statim pergo ad libros. | 2.1 |
| Erant autem isti omnes libri Graeci miraculorum fabu- | 3.1 |
| larumque pleni, res inauditae, incredulae, scriptores ueteres | |
| non paruae auctoritatis: Aristeas Proconnesius et Isigonus | |
| Nicaeensis et Ctesias et Onesicritus et Polystephanus et | |
| Hegesias; ipsa autem uolumina ex diutino situ squalebant | 4.1 |
| et habitu aspectuque taetro erant. Accessi tamen perconta- | 5.1 |
| tusque pretium sum et adductus mira atque insperata uili- | |
| tate libros plurimos aere pauco emo eosque omnis duabus | |
| proximis noctibus cursim transeo; atque in legendo carpsi | |
| exinde quaedam et notaui mirabilia et scriptoribus fere | 5 |
| nostris intemptata eaque his commentariis aspersi, ut, qui | |
| eos lectitabit, is ne rudis omnino et ἀνήκοος inter istiusmodi | |
| rerum auditiones reperiatur. | |
| Erant igitur in illis libris scripta huiuscemodi: Scythas | 6.1 |
| illos penitissimos, qui sub ipsis septentrionibus aetatem | |
| agunt, corporibus hominum uesci eiusque uictus alimento | |
| uitam ducere et ἀνθρωποφάγους nominari; item esse homines | |
| sub eadem regione caeli unum oculum in frontis medio | 5 |
| habentes, qui appellantur Arimaspi, qua fuisse facie Cyclo- | |
| pas poetae ferunt; alios item esse homines apud eandem | |
| caeli plagam singulariae uelocitatis uestigia pedum habentes | |
| retro porrecta, non, ut ceterorum hominum, prospectantia; | |
| praeterea traditum esse memoratumque in ultima quadam | 10 |
| terra, quae 'Albania' dicitur, gigni homines, qui in pueritia | |
| canescant et plus cernant oculis per noctem quam interdiu; | |
| item esse compertum et creditum Sauromatas, qui ultra | |
| Borysthenen fluuium longe colunt, cibum capere semper | |
| diebus tertiis, medio abstinere. | 15 |
| Id etiam in isdem libris scriptum offendimus, quod postea | 7.1 |
| in libro quoque Plinii Secundi naturalis historiae septimo | |
| legi, esse quasdam in terra Africa hominum familias uoce | |
| atque lingua effascinantium, qui si impensius forte laudaue- | |
| rint pulchras arbores, segetes laetiores, infantes amoeniores, | 8.1 |
| egregios equos, pecudes pastu atque cultu opimas, emorian- | |
| tur repente haec omnia nulli aliae causae obnoxia. Oculis | |
| quoque exitialem fascinationem fieri in isdem libris scriptum | |
| est, traditurque esse homines in Illyriis, qui interimant | 5 |
| uidendo, quos diutius irati uiderint, eosque ipsos mares | |
| feminasque, qui uisu tam nocenti sunt, pupillas in singulis | |
| oculis binas habere. Item esse in montibus terrae Indiae | 9.1 |
| homines caninis capitibus et latrantibus, eosque uesci auium | |
| et ferarum uenatibus; atque esse item alia aput ultimas | |
| orientis terras miracula, homines qui 'monocoli' appellentur, | |
| singulis cruribus saltuatim currentes, uiuacissimae pernici- | 5 |
| tatis; quosdam etiam esse nullis ceruicibus oculos in humeris | |
| habentes. Iam uero hoc egreditur omnem modum admira- | 10.1 |
| tionis, quod idem illi scriptores gentem esse aiunt aput ex- | |
| trema Indiae corporibus hirtis et auium ritu plumantibus | |
| nullo cibatu uescentem, sed spiritu florum naribus hausto | |
| uictitantem; Pygmaeos quoque haut longe ab his nasci, | 5 |
| quorum qui longissimi sint, non longiores esse quam pedes | |
| duo et quadrantem. | |
| Haec atque alia istiusmodi plura legimus; | 11.1 |
| sed cum ea | 12.1 |
| scriberemus, tenuit nos non idoneae scripturae taedium | |
| nihil ad ornandum iuuandumque usum uitae pertinentis. | |
| Libitum tamen est in loco hoc miraculorum notare id etiam, | 13.1 |
| quod Plinius Secundus, uir in temporibus aetatis suae in- | |
| genii dignitatisque gratia auctoritate magna praeditus, non | |
| audisse neque legisse, sed scire sese atque uidisse in libro | |
| naturalis historiae septimo scripsit. Verba igitur haec, quae | 14.1 |
| infra posui, ipsius sunt ex eo libro sumpta, quae profecto | |
| faciunt, ut neque respuenda neque ridenda sit notissima illa | |
| ueterum poetarum de Caenide et Caeneo cantilena. 'Ex | 15.1 |
| feminis' inquit 'mutari in mares non est fabulosum. Inueni- | |
| mus in annalibus Q. Licinio Crasso C. Cassio Longino con- | |
| sulibus Casini puerum factum ex uirgine sub parentibus | |
| iussuque haruspicum deportatum in insulam desertam. | 5 |
| Licinius Mucianus prodidit uisum esse a se Argis Arescon- | |
| tem, cui nomen Arescusae fuisset, nubsisse etiam, mox | |
| barbam et uirilitatem prouenisse uxoremque duxisse; eius- | |
| dem sortis et Zmyrnae puerum a se uisum. Ipse in Africa | |
| uidi mutatum in marem die nuptiarum L. Cossitium ciuem | 10 |
| Thysdritanum, uiuebatque, cum proderem haec.' | |
| Idem Plinius in eodem libro uerba haec scripsit: 'Gignun- | 16.1 |
| tur homines utriusque sexus, quos "hermaphroditos" uoca- | |
| mus, olim "androgynos" uocatos et in prodigiis habitos, | |
| nunc uero in deliciis.' |