| Diuersae nobilium philosophorum sententiae de genere ac natura | 9.5.pr.1 |
| uoluptatis; uerbaque Hieroclis philosophi, quibus decreta Epicuri | |
| insectatus est. | |
| De uoluptate ueteres philosophi diuersas sententias dixe- | 1.1 |
| runt. Epicurus uoluptatem summum bonum esse ponit; | 2.1 |
| eam tamen ita definit: σαρκὸς εὐσταθὲς κατάστημα; Anti- | 3.1 |
| sthenes Socraticus summum malum dicit; eius namque hoc | |
| uerbum est: μανείην μᾶλλον ἢ ἡσθείην. Speusippus uetusque | 4.1 |
| omnis Academia uoluptatem et dolorem duo mala esse | |
| dicunt opposita inter sese, bonum autem esse, quod utrius- | |
| que medium foret. Zeno censuit uoluptatem esse indifferens, | 5.1 |
| id est neutrum, neque bonum neque malum, quod ipse | |
| Graeco uocabulo ἀδιάφορον appellauit. Critolaus Peripateti- | 6.1 |
| cus et malum esse uoluptatem ait et multa alia mala parere | |
| ex sese, incurias, desidias, obliuiones, ignauias. Plato ante | 7.1 |
| hos omnis ita uarie et multiformiter de uoluptate disseruit, | |
| ut cunctae istae sententiae, quas supra posui, uideantur ex | |
| sermonum eius fontibus profluxisse; nam proinde unaqua- | |
| que utitur, ut et ipsius uoluptatis natura fert, quae est | 5 |
| multiplex, et causarum, quas tractat, rerumque, quas ef- | |
| ficere uult, ratio desiderat. Taurus autem noster, quotiens | 8.1 |
| facta mentio Epicuri erat, in ore atque in lingua habebat | |
| uerba haec Hieroclis Stoici, uiri sancti et grauis: Ἡδονὴ | |
| τέλος, πόρνης δόγμα· οὐκ ἔστιν πρόνοια, οὐδὲ πόρνης δόγμα. |