| Verbum, quod est <ab> 'ago' frequentatiuum, in syllaba prima | 9.6.pr.1 |
| quonam sit modulo pronuntiandum. | |
| Ab eo, quod est 'ago' et 'egi', uerba sunt, quae appellant | 1.1 |
| grammatici 'frequentatiua', 'actito' et 'actitaui'. Haec quos- | 2.1 |
| dam non sane indoctos uiros audio ita pronuntiare, ut | |
| primam in his litteram corripiant, rationemque dicunt, | |
| quoniam in uerbo principali, quod est 'ago', prima littera | |
| breuiter pronuntiatur. Cur igitur ab eo, quod est 'edo' et | 3.1 |
| 'ungo', in quibus uerbis prima littera breuiter dicitur, 'esito' | |
| et 'unctito', quae sunt eorum frequentatiua, prima littera | |
| longa promimus et contra 'dictito' ab eo uerbo, quod est | |
| 'dico', correpte dicimus? num ergo potius 'actito' et 'acti- | 5 |
| taui' producenda sunt? quoniam frequentatiua ferme omnia | |
| eodum modo in prima syllaba dicuntur, quo participia | |
| praeteriti temporis ex his uerbis, unde ea profecta sunt, | |
| in eadem syllaba pronuntiantur, sicuti 'lego, lectus' facit | |
| 'lectito'; 'ungo, unctus' 'unctito'; 'scribo, scriptus' 'scriptito'; | 10 |
| 'moueo, motus' 'motito'; 'pendeo, pensus' 'pensito'; 'edo, | |
| esus' 'esito'; 'dico' autem 'dictus' 'dictito' facit; 'gero, | |
| gestus' 'gestito'; 'ueho, uectus' 'uectito'; 'rapio, raptus' | |
| 'raptito'; 'capio, captus' 'captito'; 'facio, factus' 'factito'. | |
| Sic igitur 'actito' producte in prima syllaba pronuntiandum, | 15 |
| quoniam ex eo fit, quod est 'ago' et 'actus'. |