| Necessum esse, qui multa habeat, multis indigere; deque ea re Fauorini | 9.8.pr.1 |
| philosophi cum breuitate eleganti sententia. | |
| Verum est profecto, quod obseruato rerum usu sapientes | 1.1 |
| uiri dixere, multis egere, qui multa habeat, magnamque | |
| indigentiam nasci non ex inopia magna, sed ex magna | |
| copia: multa enim desiderari ad multa, quae habeas, tuenda. | |
| Quisquis igitur multa habens cauere atque prospicere uelit, | 2.1 |
| ne quid egeat neue quid desit, iactura opus esse, non quaestu, | |
| et minus habendum esse, ut minus desit. | |
| Hanc sententiam memini a Fauorino inter ingentes om- | 3.1 |
| nium clamores detornatam inclusamque uerbis his paucissi- | |
| mis: Τὸν γὰρ μυρίων καὶ πεντακισχιλίων χλαμύδων δεόμενον | |
| οὐκ ἔστι μὴ πλειόνων δεῖσθαι· οἷς γὰρ ἔχω προσδεόμενος, | |
| ἀφελὼν ὧν ἔχω, ἀρκοῦμαι οἷς ἔχω. | 5 |