| Quis modus sit uertendi uerba in Graecis sententiis; deque his | 9.9.pr.1 |
| Homeri uersibus, quos Vergilius uertisse aut bene apteque aut | |
| inprospere existimatus est. | |
| Quando ex poematis Graecis uertendae imitandaeque sunt | 1.1 |
| insignes sententiae, non semper aiunt enitendum, ut omnia | |
| omnino uerba in eum, in quem dicta sunt, modum uertamus. | |
| Perdunt enim gratiam pleraque, si quasi inuita et recusantia | 2.1 |
| uiolentius transferantur. Scite ergo et considerate Vergilius, | 3.1 |
| cum aut Homeri aut Hesiodi aut Apollonii aut Parthenii | |
| aut Callimachi aut Theocriti aut quorundam aliorum locos | |
| effingeret, partem reliquit, alia expressit. | |
| Sicuti nuperrime aput mensam cum legerentur utraque | 4.1 |
| simul Bucolica Theocriti et Vergilii, animaduertimus re- | |
| liquisse Vergilium, quod Graecum quidem mire quam suaue | |
| est, uerti autem neque debuit neque potuit. Sed enim, quod | 5.1 |
| substituit pro eo, quod omiserat, non abest, quin iucundius | |
| lepidiusque sit: | |
| βάλλει καὶ μάλοισι τὸν αἰπόλον ἁ Κλεαρίστα | |
| τὰς αἶγας παρελᾶντα καὶ ἁδύ τι ποππυλιάζει,— | 5 |
| malo me Galatea petit, lasciua puella, | 6.1 |
| et fugit ad salices et se cupit ante uideri. | |
| Illud quoque alio in loco animaduertimus caute omissum, | 7.1 |
| quod est in Graeco uersu dulcissimum: | |
| Τίτυρ’, ἐμὶν τὸ καλὸν πεφιλημένε, βόσκε τὰς αἶγας | |
| καὶ ποτὶ τὰν κράναν ἄγε, Τίτυρε· καὶ τὸν ἐνόρχαν | |
| τὸν Λιβυκὸν κνάκωνα φυλάσσεο, μή τυ κορύψῃ. | 5 |
| Quo enim pacto diceret: τὸ καλὸν πεφιλημένε, uerba hercle | 8.1 |
| non translaticia, sed cuiusdam natiuae dulcedinis? Hoc | 9.1 |
| igitur reliquit et cetera uertit non infestiuiter, nisi quod | |
| 'caprum' dixit, quem Theocritus ἐνόρχαν appellauit—auctore | 10.1 |
| enim M. Varrone is demum Latine 'caper' dicitur, qui | |
| excastratus est—: | |
| Tityre, dum redeo, breuis est uia, pasce capellas | 11.1 |
| et potum pastas age, Tityre, et inter agendum | |
| occursare capro, cornu ferit ille, caueto. | |
| Et quoniam de transferendis sententiis loquor, memini | 12.1 |
| audisse me ex Valerii Probi discipulis, docti hominis et in | |
| legendis pensitandisque ueteribus scriptis bene callidi, soli- | |
| tum eum dicere nihil quicquam tam inprospere Vergilium | |
| ex Homero uertisse quam uersus hos amoenissimos, quos de | 5 |
| Nausicaa Homerus fecit: | |
| οἵη δ’ Ἄρτεμις εἶσι κατ’ οὔρεος ἰοχέαιρα, | |
| ἢ κατὰ Τηΰγετον περιμήκετον ἢ Ἐρύμανθον | |
| τερπομένη κάπροισι καὶ ὠκείῃς ἐλάφοισιν· | |
| τῇ δέ θ’ ἅμα νύμφαι, κοῦραι Διὸς αἰγιόχοιο, | 10 |
| ἀγρονόμοι παίζουσι· γέγηθε δέ τε φρένα Λητώ· | |
| πασάων δ’ ὑπὲρ ἥ γε κάρη ἔχει ἠδὲ μέτωπα, | |
| ῥεῖα δ’ ἀριγνώτη πέλεται, καλαὶ δέ τε πᾶσαι,— | |
| qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi | 13.1 |
| exercet Diana choros, quam mille secutae | |
| hinc atque hinc glomerantur Oriades. illa pharetram | |
| fert humero gradiensque deas supereminet omnis. | |
| Latonae tacitum pertemptant gaudia pectus. | 5 |
| Primum omnium id uisum esse dicebant Probo, quod aput | 14.1 |
| Homerum quidem uirgo Nausicaa ludibunda inter familiares | |
| puellas in locis solis recte atque commode confertur cum | |
| Diana uenante in iugis montium inter agrestes deas, nequa- | |
| quam autem conueniens Vergilium fecisse, quoniam Dido in | 5 |
| urbe media ingrediens inter Tyrios principes cultu atque | |
| incessu serio, 'instans operi', sicut ipse ait, 'regnisque futuris', | |
| nihil eius similitudinis capere possit, quae lusibus atque | |
| uenatibus Dianae congruat; tum postea, quod Homerus | 15.1 |
| studia atque oblectamenta in uenando Dianae honeste aper- | |
| teque dicit, Vergilius autem, cum de uenatu deae nihil | |
| dixisset, pharetram tantum facit eam ferre in humero, | |
| tamquam si onus et sarcinam; atque illud impense Probum | 5 |
| esse demiratum in Vergilio dicebant, quod Homerica quidem | |
| Λητώ gaudium gaudeat genuinum et intimum atque in | |
| ipso penetrali cordis et animae uigens, siquidem non aliud | |
| est: γέγηθε δέ τε φρένα Λητώ, ipse autem imitari hoc uolens | |
| gaudia fecerit pigra et leuia et cunctantia et quasi in summo | 10 |
| pectore supernantia; nescire enim sese, quid significaret | |
| aliud 'pertemptant'; praeter ista omnia florem ipsius totius | 16.1 |
| loci Vergilium uideri omisisse, quod hunc Homeri uersum | |
| exigue secutus sit: | |
| ῥεῖα δ’ ἀριγνώτη πέλεται, καλαὶ δέ τε πᾶσαι, | |
| quando nulla maior cumulatiorque pulcritudinis laus dici | 17.1 |
| potuerit, quam quod una inter omnis pulcras excelleret, una | |
| facile ex omnibus nosceretur. |