| Quod Annaeus Cornutus uersus Vergilii, quibus Veneris et Vulcani | 9.10.pr.1 |
| concubitum pudice operteque dixit, reprehensione spurca et odiosa | |
| inquinauit. | |
| Annianus poeta et plerique cum eo eiusdem Musae uiri | 1.1 |
| summis adsiduisque laudibus hos Vergilii uersus ferebant, | |
| quibus Volcanum et Venerem iunctos mixtosque iure con- | |
| iugii, rem lege naturae operiendam, uerecunda quadam | |
| translatione uerborum, cum ostenderet demonstraretque, | 5 |
| protexit. Sic enim scripsit: | 2.1 |
| ea uerba locutus | |
| optatos dedit amplexus placidumque petiuit | |
| coniugis infusus gremio per membra soporem. | |
| Minus autemdifficile esse arbitrabantur in istiusmodi re | 3.1 |
| digerenda uerbis uti uno atque altero breui tenuique eam | |
| signo demonstrantibus, sicut Homerus dixerit παρθενίην | |
| ζώνην et λέκτροιο θεσμόν et ἔργα φιλοτήσια, tot uero et tam | 4.1 |
| euidentibus ac tamen non praetextatis, sed puris honestisque | |
| uerbis uenerandum illud concubii pudici secretum neminem | |
| quemquam alium dixisse. | |
| Sed Annaeus Cornutus, homo sane pleraque alia non in- | 5.1 |
| doctus neque inprudens, in secundo tamen librorum, quos | |
| de figuris sententiarum conposuit, egregiam totius istius | |
| uerecundiae laudem insulsa nimis et odiosa scrutatione | |
| uiolauit. Nam cum genus hoc figurae probasset et satis | 6.1 |
| circumspecte factos esse uersus dixisset: '"membra" tamen' | |
| inquit 'paulo incautius nominauit.' |