| 'Lictoris' uocabulum qua ratione conceptum ortumque sit; et super | 12.3.pr.1 |
| eo diuersae sententiae Valgi Rufi et Tulli Tironis. | |
| Valgius Rufus in secundo librorum, quos inscripsit de | 1.1 |
| rebus per epistulam quaesitis, 'lictorem' dicit a 'ligando' | |
| appellatum esse, quod, cum magistratus populi Romani | |
| uirgis quempiam uerberari iussissent, crura eius et manus | |
| ligari uincirique a uiatore solita sint, isque, qui ex conlegio | 5 |
| uiatorum officium ligandi haberet, 'lictor' sit appellatus; | |
| utiturque ad eam rem testimonio M. Tulli uerbaque eius | |
| refert ex oratione, quae dicta est pro C. Rabirio: 'Lictor', | 2.1 |
| inquit 'conliga manus.' Haec ita Valgius. | |
| Et nos sane cum illo sentimus; sed Tiro Tullius, M. | 3.1 |
| Ciceronis libertus, 'lictorem' uel a 'limo' uel a 'licio' dictum | |
| scripsit: 'Licio enim transuerso, quod "limum" appellatur, | |
| qui magistratibus' inquit 'praeministrabant, cincti erant.' | |
| Si quis autem est, qui propterea putat probabilius esse, | 4.1 |
| quod Tiro dixit, quoniam prima syllaba in 'lictore', sicuti | |
| in 'licio', producta est et in eo uerbo, quod est 'ligo', cor- | |
| repta est, nihil ad rem istuc pertinet. Nam sicut a 'ligando' | |
| 'lictor', et a 'legendo' 'lector' et a 'uiendo' 'uitor' et 'tuendo' | 5 |
| 'tutor' et 'struendo' 'structor' productis, quae corripi- | |
| ebantur, uocalibus dicta sunt. |