| Quod Annaeus Seneca iudicans de Q. Ennio deque M. Tullio leui | 12.2.pr.1 |
| futtilique iudicio fuit. | |
| De Annaeo Seneca partim existimant ut de scriptore | 1.1 |
| minime utili, cuius libros adtingere nullum pretium operae | |
| sit, quod oratio eius uulgaria uideatur et protrita, res atque | |
| sententiae aut inepto inanique impetu sint aut leui et | |
| causidicali argutia, eruditio autem uernacula et plebeia | 5 |
| nihilque ex ueterum scriptis habens neque gratiae neque | |
| dignitatis. Alii uero elegantiae quidem in uerbis parum | |
| esse non infitias eunt, sed et rerum, quas dicat, scientiam | |
| doctrinamque ei non deesse dicunt et in uitiis morum ob- | |
| iurgandis seueritatem grauitatemque non inuenustam. Mihi | 2.1 |
| de omni eius ingenio deque omni scripto iudicium censuram- | |
| que facere non necessum est; sed quod de M. Cicerone et | |
| Q. Ennio et P. Vergilio iudicauit, ea res cuimodi sit, ad | |
| considerandum ponemus. | 5 |
| In libro enim uicesimo secundo epistularum moralium, | 3.1 |
| quas ad Lucilium conposuit, deridiculos uersus Q. Ennium | |
| de Cetego antiquo uiro fecisse hos dicit: | |
| is dictust ollis popularibus olim, | |
| qui tum uiuebant homines atque aeuum agitabant, | 5 |
| flos delibatus populi Suada<eque> medulla. | |
| Ac deinde scribit de isdem uersibus uerba haec: 'Admiror | 4.1 |
| eloquentissimos uiros et deditos Ennio pro optimis ridicula | |
| laudasse. Cicero certe inter bonos eius uersus et hos refert.' | |
| Atque id etiam de Cicerone dicit: 'Non miror' inquit 'fuisse, | 5.1 |
| qui hos uersus scriberet, cum fuerit, qui laudaret; nisi forte | |
| Cicero summus orator agebat causam suam et uolebat suos | |
| uersus uideri bonos.' Postea hoc etiam addidit insulsissime: | 6.1 |
| 'Aput ipsum quoque' inquit 'Ciceronem inuenies etiam in | |
| prosa oratione quaedam, ex quibus intellegas illum non per- | |
| didisse operam, quod Ennium legit.' Ponit deinde, quae apud | 7.1 |
| Ciceronem reprehendat quasi Enniana, quod ita scripserit | |
| in libris de republica: 'ut Menelao Laconi quaedam fuit | |
| suauiloquens iucunditas', et quod alio in loco dixerit: | |
| 'breuiloquentiam in dicendo colat.' Atque ibi homo nugator | 8.1 |
| Ciceronis errores deprecatur et 'non fuit' inquit 'Ciceronis | |
| hoc uitium, sed temporis; necesse erat haec dici, cum illa | |
| legerentur.' Deinde adscribit Ciceronem haec ipsa inter- | 9.1 |
| posuisse ad effugiendam infamiam nimis lasciuae orationis | |
| et nitidae. | |
| De Vergilio quoque eodem in loco uerba haec ponit: | 10.1 |
| 'Vergilius quoque noster non ex alia causa duros quosdam | |
| uersus et enormes et aliquid supra mensuram trahentis inter- | |
| posuit, quam ut Ennianus populus adgnosceret in nouo car- | |
| mine aliquid antiquitatis.' | 5 |
| Sed iam uerborum Senecae piget; haec tamen inepti et | 11.1 |
| insubidi hominis ioca non praeteribo: 'Quidam sunt' inquit | |
| 'tam magni sensus Q. Ennii, ut, licet scripti sint inter hir- | |
| cosos, possint tamen inter unguentatos placere'; et, cum | |
| reprehendisset uersus, quos supra de Cetego posuimus: 'qui | 5 |
| huiuscemodi' inquit 'uersus amant, liqueat tibi eosdem | |
| admirari et Soterici lectos.' | |
| Dignus sane Seneca uideatur lectione ac studio adulescen- | 12.1 |
| tium, qui honorem coloremque ueteris orationis Soterici | |
| lectis compararit quasi minimae scilicet gratiae et relictis | |
| iam contemptisque. Audias tamen commemorari ac referri | 13.1 |
| pauca quaedam, quae idem ipse Seneca bene dixerit, quale | |
| est illud, quod in hominem auarum et auidum et pecuniae | |
| sitientem dixit: 'Quid enim refert, quantum habeas? multo | |
| illud plus est, quod non habes.' Benene hoc? sane bene; sed | 14.1 |
| adulescentium indolem non tam iuuant, quae bene dicta | |
| sunt, quam inficiunt, quae pessime, multoque tanto magis, | |
| si et plura sunt, quae deteriora sunt, et quaedam in his | |
| non pro ἐνθυμήματι aliquo rei paruae ac simplicis, sed in re | 5 |
| ancipiti pro consilio dicuntur. |