| LIBER DVODECIMVS | |
| Dissertatio Fauorini philosophi, qua suasit nobili feminae, uti liberos, | 12.1.pr.1 |
| quos peperisset, non nutricum adhibitarum, sed suo sibi lacte | |
| aleret. | |
| Nuntiatum quondam est Fauorino philosopho nobis | 1.1 |
| praesentibus uxorem auditoris sectatorisque sui paululum | |
| ante enixam auctumque eum esse nato filio. 'Eamus' inquit | 2.1 |
| 'et puerperam uisum et patri gratulatum.' Is erat loci sena- | 3.1 |
| torii ex familia nobiliore. Imus una, qui tum aderamus, | |
| prosecutique eum sumus ad domum, quo pergebat, et cum | |
| eo simul introgressi sumus. Tum in primis aedibus com- | 4.1 |
| plexus hominem congratulatusque adsedit. Atque ubi per- | |
| contatus est, quam diutinum puerperium et quam laboriosi | |
| nixus fuissent, puellamque defessam labore ac uigilia som- | |
| num capere cognouit, fabulari instituit prolixius et: 'nihil' | 5 |
| inquit 'dubito, quin filium lacte suo nutritura sit.' Sed cum | 5.1 |
| mater puellae parcendum esse ei diceret adhibendasque | |
| puero nutrices, ne ad dolores, quos in enitendo tulisset, | |
| munus quoque nutricationis graue ac difficile accederet, 'oro | |
| te,' inquit 'mulier, sine eam totam integram matrem esse | 5 |
| filii sui. Quod est enim hoc contra naturam inperfectum | 6.1 |
| atque dimidiatum matris genus peperisse ac statim a sese | |
| abiecisse? aluisse in utero sanguine suo nescio quid, quod | |
| non uideret, non alere nunc suo lacte, quod uideat, iam | |
| uiuentem, iam hominem, iam matris officia inplorantem? | 5 |
| An tu quoque' inquit 'putas naturam feminis mammarum | 7.1 |
| ubera quasi quosdam uenustiores naeuulos non liberum | |
| alendorum, sed ornandi pectoris causa dedisse? Sic enim, | 8.1 |
| quod a uobis scilicet abest, pleraeque istae prodigiosae | |
| mulieres fontem illum sanctissimum corporis, generis humani | |
| educatorem, arefacere et exstinguere cum periculo quoque | |
| auersi corruptique lactis laborant, tamquam pulcritudinis | 5 |
| sibi insignia deuenustet, quod quidem faciunt eadem uecor- | |
| dia, qua quibusdam commenticiis fraudibus nituntur, ut | |
| fetus quoque ipsi in corpore suo concepti aboriantur, ne | |
| aequor illud uentris inrugetur ac de grauitate oneris et | |
| labore partus fatiscat. Quod cum sit publica detestatione | 9.1 |
| communique odio dignum in ipsis hominem primordiis, dum | |
| fingitur, dum animatur, inter ipsas artificis naturae manus | |
| interfectum ire, quantulum hinc abest iam perfectum, iam | |
| genitum, iam filium proprii atque consueti atque cogniti | 5 |
| sanguinis alimonia priuare? | |
| '"Sed nihil interest,"—hoc enim dicitur—"dum alatur et | 10.1 |
| uiuat, cuius id lacte fiat." Cur igitur iste, qui hoc dicit, si | 11.1 |
| in capessendis naturae sensibus tam obsurduit, non id | |
| quoque nihil interesse putat, cuius in corpore cuiusque ex | |
| sanguine concretus homo et coalitus sit? an quia spiritu | 12.1 |
| multo et calore exalbuit, non idem sanguis est nunc in | |
| uberibus, qui in utero fuit? nonne hac quoque in re sol- | 13.1 |
| lertia naturae euidens est, quod, postquam sanguis ille | |
| opifex in penetralibus suis omne corpus hominis finxit, | |
| aduentante iam partus tempore in supernas se partis perfert, | |
| ad fouenda uitae atque lucis rudimenta praesto est et | 5 |
| recens natis notum et familiarem uictum offert? Quam- | 14.1 |
| obrem non frustra creditum est, sicut ualeat ad fingendas | |
| corporis atque animi similitudines uis et natura seminis, non | |
| secus ad eandem rem lactis quoque ingenia et proprietates | |
| ualere. Neque in hominibus id solum, sed in pecudibus quo- | 15.1 |
| que animaduersum. Nam si ouium lacte haedi aut caprarum | |
| agni alantur, constat ferme in his lanam duriorem, in illis | |
| capillum gigni teneriorem. In arboribus etiam et frugibus | 16.1 |
| maior plerumque uis et potestas est ad earum indolem uel | |
| detrectandam uel augendam aquarum atque terrarum, quae | |
| alunt, quam ipsius, quod iacitur, seminis, ac saepe uideas | |
| arborem laetam et nitentem in locum alium transpositam | 5 |
| deterioris terrae suco deperisse. Quae, malum, igitur ratio | 17.1 |
| est nobilitatem istam nati modo hominis corpusque et | |
| animum bene ingeniatis primordiis inchoatum insitiuo de- | |
| generique alimento lactis alieni corrumpere? praesertim si | |
| ista, quam ad praebendum lactem adhibebitis, aut serua aut | 5 |
| seruilis est et, ut plerumque solet, externae et barbarae | |
| nationis est, si inproba, si informis, si inpudica, si temulenta | |
| est; nam plerumque sine discrimine, quaecumque id tem- | |
| poris lactans est, adhiberi solet. Patiemurne igitur infantem | 18.1 |
| hunc nostrum pernicioso contagio infici et spiritum ducere in | |
| animum atque in corpus suum ex corpore et animo deter- | |
| rimo? Id hercle ipsum est, quod saepenumero miramur, | 19.1 |
| quosdam pudicarum mulierum liberos parentum suorum | |
| neque corporibus neque animis similes existere. Scite igitur | 20.1 |
| et perite noster Maro, quod cum uersus illos Homeri con- | |
| sectaretur: | |
| οὐκ ἄρα σοί γε πατὴρ ἦν ἱππότα Πηλεύς, | |
| οὐδὲ Θέτις μήτηρ· γλαυκὴ δέ σε τίκτε θάλασσα | 5 |
| πέτραι τ’ ἠλίβατοι, ὅτι τοι νόος ἐστὶν ἀπηνής, | |
| non partionem solam tamquam ille, quem sequebatur, sed | |
| alituram quoque feram et saeuam criminatus est; addidit | |
| enim hoc de suo: | |
| Hyrcanaeque admorunt ubera tigres, | 10 |
| quoniam uidelicet in moribus inolescendis magnam fere | |
| partem ingenium altricis et natura lactis tenet, quae iam | |
| a principio imbuta paterni seminis concretione ex matris | |
| etiam corpore et animo recentem indolem configurat. | |
| 'Et praeter haec autem, quis illud etiam neglegere asper- | 21.1 |
| narique possit, quod, quae partus suos deserunt ablegant- | |
| que a sese et aliis nutriendos dedunt, uinculum illud | |
| coagulumque animi atque amoris, quo parentes cum filiis | |
| natura consociat, interscindunt aut certe quidem diluunt | 5 |
| deteruntque? Nam ubi infantis aliorsum dati facta ex oculis | 22.1 |
| amolitiost, uigor ille maternae flagrantiae sensim atque | |
| paulatim restinguitur, omnisque inpatientissimae sollicitu- | |
| dinis strepitus consilescit, neque multo minor amendati ad | |
| nutricem aliam filii quam morte amissi obliuiost. Ipsius | 23.1 |
| quoque infantis adfectio animi, amoris, consuetudinis in ea | |
| sola, unde alitur, occupatur et proinde, ut in expositis usu | |
| uenit, matris, quae genuit, neque sensum ullum neque de- | |
| siderium capit. Ac propterea oblitteratis et abolitis natiuae | 5 |
| pietatis elementis, quicquid ita educati liberi amare patrem | |
| atque matrem uidentur, magnam fere partem non naturalis | |
| ille amor est, sed ciuilis et opinabilis.' | |
| Haec Fauorinum dicentem audiui Graeca oratione. Cuius | 24.1 |
| sententias communis utilitatis gratia, quantum meminisse | |
| potui, rettuli, amoenitates uero et copias ubertatesque | |
| uerborum Latina omnis facundia uix quaedam indipisci | |
| potuerit, mea tenuitas nequaquam. | 5 |