| Qua poena Draco Atheniensis in legibus, quas populo Atheniensi | 11.18.pr.1 |
| scripsit, fures adfecerit; et qua postea Solon et qua; item decemuiri | |
| nostri, qui duodecim tabulas scripserunt; atque inibi adscriptum, | |
| quod aput Aegyptios furta licita et permissa sunt, aput Lace- | |
| daemonios autem cum studio quoque adfectata et pro exercitio | 5 |
| utili celebrata; ac praeterea M. Catonis de poeniendis furtis digna | |
| memoria sententia. | |
| Draco Atheniensis uir bonus multaque esse prudentia | 1.1 |
| existimatus est iurisque diuini et humani peritus fuit. Is | 2.1 |
| Draco leges, quibus Athenienses uterentur, primus omnium | |
| tulit. In illis legibus furem cuiusmodicumque furti supplicio | 3.1 |
| capitis poeniendum esse et alia pleraque nimis seuere censuit | |
| sanxitque. Eius igitur leges, quoniam uidebantur impendio | 4.1 |
| acerbiores, non decreto iussoque, set tacito inlitteratoque | |
| Atheniensium consensu oblitteratae sunt. Postea legibus | 5.1 |
| aliis mitioribus a Solone compositis usi sunt. Is Solo e | |
| septem illis inclutis sapientibus fuit. Is sua lege in fures non, | |
| ut Draco antea, mortis, sed dupli poena uindicandum | |
| existimauit. | 5 |
| Decemuiri autem nostri, qui post reges exactos leges, | 6.1 |
| quibus populus Romanus uteretur, in XII tabulis scripse- | |
| runt, neque pari seueritate in poeniendis omnium generum | |
| furibus neque remissa nimis lenitate usi sunt. Nam furem, | 7.1 |
| qui manifesto furto prensus esset, tum demum occidi per- | |
| miserunt, si aut, cum faceret furtum, nox esset, aut interdiu | |
| telo se, cum prenderetur, defenderet. Ex ceteris autem | 8.1 |
| manifestis furibus liberos uerberari addicique iusserunt ei, | |
| cui furtum factum esset, si modo id luci fecissent neque se | |
| telo defendissent; seruos item furti manifesti prensos uer- | |
| beribus adfici et e saxo praecipitari, sed pueros inpuberes | 5 |
| praetoris arbitratu uerberari uoluerunt noxiamque ab his | |
| factam sarciri. Ea quoque furta, quae per lancem liciumque | 9.1 |
| concepta essent, proinde ac si manifesta forent, uindica- | |
| uerunt. | |
| Sed nunc a lege illa decemuirali discessum est. Nam si qui | 10.1 |
| super manifesto furto iure et ordine experiri uelit, actio in | |
| quadruplum datur. 'Manifestum' autem 'furtum est', ut ait | 11.1 |
| Masurius, 'quod deprehenditur, dum fit. Faciendi finis est, | |
| cum perlatum est, quo ferri coeperat.' Furti concepti, item | 12.1 |
| oblati, tripli poena est. | |
| Sed quod sit 'oblatum', quod 'conceptum' et pleraque alia | |
| ad eam rem ex egregiis ueterum moribus accepta neque | |
| inutilia cognitu neque iniucunda, qui legere uolet, inueniet | 5 |
| Sabini librum, cui titulus est de furtis. In quo id quoque | 13.1 |
| scriptum est, quod uolgo inopinatum est, non hominum | |
| tantum neque rerum mouentium, quae auferri occulte et | |
| subripi possunt, sed fundi quoque et aedium fieri furtum; | |
| condemnatum quoque furti colonum, qui fundo, quem con- | 5 |
| duxerat, uendito possessione eius dominum interuertisset. | |
| Atque id etiam, quod magis inopinabile est, Sabinus dicit | 14.1 |
| furem esse hominis iudicatum, qui, cum fugitiuus praeter | |
| oculos forte domini iret, obtentu togae tamquam se ami- | |
| ciens, ne uideretur a domino, obstitisset. | |
| Aliis deinde furtis omnibus, quae 'nec manifesta' appel- | 15.1 |
| lantur, poenam imposuerunt dupli. Id etiam memini legere | 16.1 |
| me in libro Aristonis iureconsulti, hautquaquam indocti | |
| uiri, aput ueteres Aegyptios, quod genus hominum constat | |
| et in artibus reperiendis sollertes extitisse et in cognitione | |
| rerum indaganda sagaces, furta omnia fuisse licita et in- | 5 |
| punita. | |
| Aput Lacedaemonios quoque, sobrios illos et acres uiros, | 17.1 |
| cuius rei non adeo ut Aegyptiis fides longinqua est, non | |
| pauci neque ignobiles scriptores, qui de moribus legibusque | |
| eorum memorias condiderunt, ius atque usum fuisse furandi | |
| dicunt, idque a iuuentute eorum non ad turpia lucra neque | 5 |
| ad sumptum libidini praebendum comparandamue opulen- | |
| tiam, sed pro exercitio disciplinaque rei bellicae factitatum, | |
| quod ea furandi sollertia et adsuetudo acueret firmaretque | |
| animos adulescentium et ad insidiarum astus et ad uigi- | |
| landi tolerantiam et ad obrependi celeritatem. | 10 |
| Sed enim M. Cato in oratione, quam de praeda militibus | 18.1 |
| diuidenda scripsit, uehementibus et inlustribus uerbis de | |
| inpunitate peculatus atque licentia conqueritur. Ea uerba, | |
| quoniam nobis inpense placuerant, adscripsimus: 'Fures' | |
| inquit 'priuatorum furtorum in neruo atque in compedibus | 5 |
| aetatem agunt, fures publici in auro atque in purpura.' | |
| Quam caste autem ac religiose a prudentissimis uiris, | 19.1 |
| quid esset 'furtum', definitum sit, praetereundum non puto, | |
| ne quis eum solum esse furem putet, qui occulte tollit aut | |
| clam subripit. Verba sunt Sabini ex libro iuris ciuilis | 20.1 |
| secundo: 'Qui alienam rem adtrectauit, cum id se inuito | |
| domino facere iudicare deberet, furti tenetur.' Item alio | 21.1 |
| capite: 'Qui alienum iacens lucri faciendi causa sustulit, | |
| furti obstringitur, siue scit, cuius sit, siue nescit.' | |
| Haec quidem sic in eo, quo nunc dixi, Sabinus scripsit | 22.1 |
| de rebus furti faciendi causa adtrectatis. Sed meminisse | 23.1 |
| debemus secundum ea, quae supra scripsi, furtum sine ulla | |
| quoque adtrectatione fieri posse sola mente atque animo, | |
| ut furtum fiat, adnitente. Quocirca ne id quidem Sabinus | 24.1 |
| dubitare se ait, quin dominus furti sit condemnandus, qui | |
| seruo suo, uti furtum faceret, imperauit. |