| Quid significet in ueteribus praetorum edictis: 'qui flumina retanda | 11.17.pr.1 |
| publice redempta habent'. | |
| Edicta ueterum praetorum sedentibus forte nobis in | 1.1 |
| bibliotheca templi Traiani et aliud quid requirentibus cum | |
| in manus incidissent, legere atque cognoscere libitum est. | |
| Tum in quodam edicto antiquiore ita scriptum inuenimus: | 2.1 |
| 'Qui flumina retanda publice redempta habent, si quis | |
| eorum ad me eductus fuerit, qui dicatur, quod eum ex lege | |
| locationis facere oportuerit, non fecisse.' 'Retanda' igitur | 3.1 |
| quid esset, quaerebatur. | |
| Dixit ibi quispiam nobiscum sedens amicus meus in libro | 4.1 |
| se Gaui de origine uocabulorum VII legisse 'retas' uocari | |
| arbores, quae aut ex ripis fluminum eminerent aut in alueis | |
| eorum exstarent, appellatasque esse a retibus, quod praeter- | |
| euntes naues inpedirent et quasi inretirent; idcircoque | 5 |
| sese arbitrari 'retanda' flumina locari solita esse, id est | |
| purganda, ne quid aut morae aut periculi nauibus in ea | |
| uirgulta incidentibus fieret. |