| Quod Graecorum uerborum quorundam difficillima est in Latinam | 11.16.pr.1 |
| linguam mutatio, uelut quod Graece dicitur πολυπραγμοσύνη. | |
| Adiecimus saepe animum ad uocabula rerum non paucis- | 1.1 |
| sima, quae neque singulis uerbis, ut a Graecis, neque, si | |
| maxime pluribus eas res uerbis dicamus, tam dilucide tam- | |
| que apte demonstrari Latina oratione possunt, quam Graeci | |
| ea dicunt priuis uocibus. Nuper etiam cum adlatus esset ad | 2.1 |
| nos Plutarchi liber et eius libri indicem legissemus, qui erat | |
| περὶ πολυπραγμοσύνης, percontanti cuipiam, qui et litterarum | |
| et uocum Graecarum expers fuit, cuiusnam liber et qua de | |
| re scriptus esset, nomen quidem scriptoris statim diximus, | 5 |
| rem, de qua scriptum fuit, dicturi haesimus. Ac tum quidem | 3.1 |
| primo, quia non satis commode opinabar interpretaturum | |
| <me> esse, si dicerem librum scriptum 'de negotiositate', | |
| aliud institui aput me exquirere, quod, ut dicitur, uerbum | |
| de uerbo expressum esset. Nihil erat prorsus, quod aut | 4.1 |
| meminissem legere me aut, si etiam uellem fingere, quod non | |
| insigniter asperum absurdumque esset, si ex multitudine et | |
| negotio uerbum unum compingerem, sicuti 'multiiuga' | |
| dicimus et 'multicolora' et 'multiformia'. Sed non minus | 5.1 |
| inlepide ita diceretur, quam si interpretari uoce una uelis | |
| πολυφιλίαν aut πολυτροπίαν aut πολυσαρκίαν. Quamobrem, | 6.1 |
| cum diutule tacitus in cogitando fuissem, respondi tandem | |
| non uideri mihi significari eam rem posse uno nomine et | |
| idcirco iuncta oratione, quid uellet Graecum id uerbum, | |
| pararam dicere. | 5 |
| 'Ad multas igitur res adgressio earumque omnium rerum | |
| actio πολυπραγμοσύνη' inquam 'Graece dicitur, de qua hunc | |
| librum conpositum esse inscriptio ista indicat.' Tum ille | 7.1 |
| opicus uerbis meis inchoatis et inconditis adductus uirtu- | |
| temque esse πολυπραγμοσύνην ratus: 'hortatur' inquit 'nos | |
| profecto nescio quis hic Plutarchus ad negotia capessenda | |
| et ad res obeundas plurimas cum industria et celeritate | 5 |
| nomenque ipsius uirtutis, de qua locuturus esset, libro ipsi, | |
| sicuti dicis, non incommode praescripsit.' 'Minime' inquam | 8.1 |
| 'uero; neque enim ista omnino uirtus est, cuius Graeco | |
| nomine argumentum hoc libri demonstratur, neque id, quod | |
| tu opinare, aut ego me dicere sentio aut Plutarchus facit. | |
| Deterret enim nos hoc quidem in libro, quam potest maxime, | 5 |
| a uaria promiscaque et non necessaria rerum cuiuscemodi | |
| plurimarum et cogitatione et petitione. Sed huius' inquam | 9.1 |
| 'tui erroris culpam esse intellego in mea scilicet infacundia, | |
| qui ne pluribus quidem uerbis potuerim non obscurissime | |
| dicere, quod a Graecis perfectissime uerbo uno et planissime | |
| dicitur.' | 5 |