| De 'ludibundo' et 'errabundo' atque id genus uerborum produc- | 11.15.pr.1 |
| tionibus; et quod Laberius sic 'amorabundam' dixit, ut dicitur | |
| 'ludibunda' et 'errabunda'; atque inibi, quod Sisenna per huiusce- | |
| modi uerbum noua figura usus est. | |
| Laberius in Lacu Auerno mulierem amantem uerbo inusi- | 1.1 |
| tatius ficto 'amorabundam' dixit. Id uerbum Caesellius | 2.1 |
| Vindex in commentario lectionum antiquarum ea figura scri- | |
| ptum dixit, qua 'ludibunda' et 'ridibunda' et 'errabunda' | |
| dicitur ludens et ridens et errans. Terentius autem Scaurus, | 3.1 |
| diui Hadriani temporibus grammaticus uel nobilissimus, | |
| inter alia, quae de Caeselli erroribus conposuit, in hoc quoque | |
| uerbo errasse eum scripsit, quod idem esse putauerit 'ludens' | |
| et 'ludibunda', 'ridens' et 'ridibunda', 'errans' et 'erra- | 5 |
| bunda'. 'Nam "ludibunda"' inquit 'et "ridibunda" et "erra- | |
| bunda" ea dicitur, quae ludentem uel ridentem uel errantem | |
| agit aut simulat.' | |
| Sed qua ratione Scaurus adductus sit, ut Caesellium in eo | 4.1 |
| reprehenderet, non hercle reperiebamus. Non est enim | |
| dubium, quin haec genere ipso dumtaxat idem significent, | |
| quod ea demonstrant, a quibus producuntur. Quid esset | |
| autem ludentem agere uel imitari, non intellegere uideri | 5 |
| maluimus quam insimulare eum tamquam ipsum minus | |
| intellegentem. Quin magis Scaurum oportuit commentaria | 5.1 |
| Caeselli criminantem hoc ab eo praeteritum requirere, quod | |
| non dixerit, an quid et quantulum differret a 'ludibundo' | |
| 'ludens' <et 'ridibundo' 'ridens'> et 'errabundo' 'errans' | |
| ceteraque horum similia, an a principalibus uerbis paulum | 5 |
| aliquid distarent, et quam omnino uim haberet particula | |
| haec extrema eiusmodi uocabulis addita. Hoc enim fuit | 6.1 |
| potius requirendum in istiusmodi figurae tractatu, sicuti | |
| requiri solet in 'uinulento' et 'lutulento' et 'turbulento', | |
| uacuane et inanis sit istaec productio, cuiusmodi sunt, quae | |
| παραγωγάς Graeci dicunt, an extrema illa particula habeat | 5 |
| aliquid suae propriae significationis. | |
| Cum reprehensionem autem illam Scauri notaremus, in | 7.1 |
| memoriam nobis rediit, quod Sisenna in quarto historiarum | |
| eiusdem figurae uerbo ita usus est. 'Populabundus' inquit | |
| 'agros ad oppidum peruenit', quod scilicet significat 'cum | |
| agros popularetur', non, ut Scaurus in consimilibus uerbis | 5 |
| ait, 'cum populantem ageret' uel 'cum imitaretur'. | |
| Sed inquirentibus nobis, quaenam ratio et origo esset | 8.1 |
| huiuscemodi figurae 'populabundus' et 'errabundus' et 'laeta- | |
| bundus' et 'ludibundus' multorumque aliorum id genus uer- | |
| borum, εὐεπιβόλως hercle Apollinaris noster uideri sibi ait | |
| particulam istam postremam, in quam uerba talia exeunt, | 5 |
| uim et copiam et quasi abundantiam rei, cuius id uerbum | |
| esset, demonstrare, ut 'laetabundus' is dicatur, qui abunde | |
| laetus sit, et 'errabundus', qui longo atque abundanti errore | |
| sit, ceteraque omnia ex ea figura ita dici ostendit, ut pro- | |
| ductio haec et extremitas largam et fluentem uim et copiam | 10 |
| declararet. |