| Sobria et pulcherrima Romuli regis responsio circa uini usum. | 11.14.pr.1 |
| Simplicissima suauitate et rei et orationis L. Piso Frugi | 1.1 |
| usus est in primo annali, cum de Romuli regis uita atque | |
| uictu scriberet. Ea uerba, quae scripsit, haec sunt: 'Eundem | 2.1 |
| Romulum dicunt ad cenam uocatum ibi non multum bibisse, | |
| quia postridie negotium haberet. Ei dicunt: "Romule, si | |
| istuc omnes homines faciant, uinum uilius sit." His respon- | |
| dit: "immo uero carum, si, quantum quisque uolet, bibat; | 5 |
| nam ego bibi quantum uolui".' |