| Quid Titus Castricius de uerbis deque sententia quadam C. Gracchi | 11.13.pr.1 |
| existimarit; quodque esse eam sine ullo sensus emolumento | |
| docuerit. | |
| Apud Titum Castricium, disciplinae rhetoricae doctorem, | 1.1 |
| graui atque firmo iudicio uirum, legebatur oratio C. Gracchi | |
| in P. Popilium. In eius orationis principio conlocata uerba | 2.1 |
| sunt accuratius modulatiusque quam ueterum oratorum | |
| consuetudo fert. Ea uerba sicuti dixi conposita haec sunt: | 3.1 |
| 'Quae uos cupide per hosce annos adpetistis atque uoluistis, | |
| ea, si temere repudiaritis, abesse non potest, quin aut olim | |
| cupide adpetisse aut nunc temere repudiasse dicamini.' | |
| Cursus igitur hic et sonus rotundae uolubilisque senten- | 4.1 |
| tiae eximie nos et unice delectabat, tanto id magis, quod | |
| iam tunc C. Graccho, uiro inlustri et seuero, eiusmodi com- | |
| positionem fuisse cordi uidebamus. Sed enim, cum eadem | 5.1 |
| ipsa uerba saepius petentibus nobis lectitarentur, admoniti | |
| a Castricio sumus, ut consideraremus, quae uis quodue | |
| emolumentum eius sententiae foret, neque pateremur, ut | |
| aures nostrae cadentis apte orationis modis eblanditae | 5 |
| animum quoque nobis uoluptate inani perfunderent. | |
| Cumque nos admonitione ista adtentiores fecisset: 'in- | |
| spicite' inquit 'penitus, quid efficiant uerba haec, dicatque | |
| mihi, quaeso, aliqui uestrum, an sit ulla huiusce sententiae | |
| grauitas aut gratia: "Quae uos cupide per hosce annos ad- | 10 |
| petistis atque uoluistis, ea, si temere repudiaritis, abesse non | |
| potest, quin aut olim cupide adpetisse aut nunc temere re- | |
| pudiasse dicamini." Cui enim omnium hominum in mentem | 6.1 |
| non uenit id profecto usu uenire, ut, quod cupide adpetieris, | |
| cupide adpetisse et, quod temere repudiaueris, temere re- | |
| pudiasse dicaris? At si, opinor,' inquit 'ita scriptum esset: | 7.1 |
| "Quae uos per hosce annos adpetistis atque uoluistis, ea | |
| nunc si repudiaritis, abesse non potest, quin aut olim cupide | |
| adpetisse aut nunc temere repudiasse dicamini", si ita' | 8.1 |
| inquit 'diceretur, grauior scilicet solidiorque fieret sententia | |
| et acciperet aliquid iustae in audiendo expectationis; nunc | 9.1 |
| autem uerba haec "cupide" et "temere", in quibus uerbis | |
| omne momentum rei est, non in concludenda sententia tan- | |
| tum dicuntur, sed supra quoque nondum desiderata ponun- | |
| tur, et quae nasci oririque ex ipsa rei conceptione debebant, | 5 |
| ante omnino, quam res postulat, dicuntur. Nam qui ita | |
| dicit: "si hoc feceris, cupide fecisse diceris", rem dicit sensus | |
| alicuius ratione conlectam et consertam; qui uero ita dicit: | |
| "si cupide feceris, cupide fecisse diceris", non longe secus | |
| dicit, atque si diceret: "si cupide feceris, cupide feceris". | 10 |
| Haec ego' inquit 'admonui, non ut C. Graccho uitio darem— | 10.1 |
| dii enim mentem meliorem mihi! nam, si quicquam in tam | |
| fortis facundiae uiro uitii uel erroris esse dici potest, id | |
| omne et auctoritas eius exhausit et uetustas consumpsit—, | |
| sed uti caueretis, ne uos facile praestringeret modulatus | 5 |
| aliqui currentis facundiae sonitus atque ut uim ipsam rerum | |
| uirtutemque uerborum prius pensitaretis et, si quidem | |
| grauis atque integra et sincera sententia diceretur, tum, si | |
| ita uideretur, gressibus quoque ipsis orationis et gestibus | |
| plauderetis, si uero frigidi et leues et futtiles sensus in uerba | 10 |
| apte numeroseque posita includerentur, non esse id secus | |
| crederetis, quam cum homines insigni deformitate ac facie | |
| deridicula imitantur histriones et gestiunt.' |