| Quod Chrysippus philosophus omne uerbum ambiguum dubiumque | 11.12.pr.1 |
| esse dicit, Diodorus contra nullum uerbum ambiguum esse putat. | |
| Chrysippus ait omne uerbum ambiguum natura esse, | 1.1 |
| quoniam ex eodem duo uel plura accipi possunt. Diodorus | 2.1 |
| autem, cui Crono cognomentum fuit: 'nullum' inquit 'uer- | |
| bum est ambiguum, nec quisquam ambiguum dicit aut sen- | |
| tit, nec aliud dici uideri debet, quam quod se dicere sentit is, | |
| qui dicit. At cum ego' inquit 'aliud sensi, tu aliud accepisti, | 3.1 |
| obscure magis dictum uideri potest quam ambigue; ambigui | |
| enim uerbi natura illa esse debuit, ut, qui id diceret, duo uel | |
| plura diceret. Nemo autem duo uel plura dicit, qui se sensit | |
| unum dicere.' | 5 |