| Verba P. Nigidii, quibus differre dicit 'mentiri' et 'mendacium | 11.11.pr.1 |
| dicere'. | |
| Verba sunt ipsa haec P. Nigidii, hominis in studiis bona- | 1.1 |
| rum artium praecellentis, quem M. Cicero ingenii doctri- | |
| narumque nomine summe reueritus est: 'Inter mendacium | |
| dicere et mentiri distat. Qui mentitur, ipse non fallitur, | |
| alterum fallere conatur; qui mendacium dicit, ipse fallitur.' | 5 |
| Item hoc addidit: 'Qui mentitur,' inquit 'fallit, quantum in | 2.1 |
| se est; at qui mendacium dicit, ipse non fallit, quantum in | |
| se est.' Item hoc quoque super eadem re dicit: 'Vir bonus' | 3.1 |
| inquit 'praestare debet, ne mentiatur, prudens, ne men- | |
| dacium dicat; alterum incidit in hominem, alterum non.' | |
| Varie me hercule et lepide Nigidius tot sententias in eandem | 4.1 |
| rem, quasi aliud atque aliud diceret, disparauit. |