| Quod C. Gracchus in oratione sua historiam supra scriptam Demadi | 11.10.pr.1 |
| rhetori, non Demostheni, adtribuit; uerbaque ipsius C. Gracchi | |
| relata. | |
| Quod in capite superiore a Critolao scriptum esse diximus | 1.1 |
| super Demosthene, id C. Gracchus in oratione, qua legem | |
| Aufeiam dissuasit, in Demaden contulit uerbis hisce: 'Nam | 2.1 |
| uos, Quirites, si uelitis sapientia atque uirtute uti, etsi | |
| quaeritis, neminem nostrum inuenietis sine pretio huc pro- | |
| dire. Omnes nos, qui uerba facimus, aliquid petimus, neque | |
| ullius rei causa quisquam ad uos prodit, nisi ut aliquid | 5 |
| auferat. Ego ipse, qui aput uos uerba facio, uti uectigalia | 3.1 |
| uestra augeatis, quo facilius uestra commoda et rempubli- | |
| cam administrare possitis, non gratis prodeo; uerum peto | |
| a uobis non pecuniam, sed bonam existimationem atque | |
| honorem. Qui prodeunt dissuasuri, ne hanc legem accipiatis, | 4.1 |
| petunt non honorem a uobis, uerum a Nicomede pecuniam; | |
| qui suadent, ut accipiatis, hi quoque petunt non a uobis | |
| bonam existimationem, uerum a Mitridate rei familiari suae | |
| pretium et praemium; qui autem ex eodem loco atque ordine | 5 |
| tacent, hi uel acerrimi sunt; nam ab omnibus pretium ac- | |
| cipiunt et omnis fallunt. Vos, cum putatis eos ab his rebus | 5.1 |
| remotos esse, inpertitis bonam existimationem; legationes | 6.1 |
| autem a regibus, cum putant eos sua causa reticere, sumptus | |
| atque pecunias maximas praebent, item uti in terra Graecia, | |
| quo in tempore tragoedus gloriae sibi ducebat talentum | |
| magnum ob unam fabulam datum esse, homo eloquentissi- | 5 |
| mus ciuitatis suae Demades ei respondisse dicitur: "Mirum | |
| tibi uidetur, si tu loquendo talentum quaesisti? ego, ut | |
| tacerem, decem talenta a rege accepi." Item nunc isti pretia | |
| maxima ob tacendum accipiunt.' |