| Historia de legatis Mileti ac Demosthene rhetore in libris Critolai | 11.9.pr.1 |
| reperta. | |
| Critolaus scripsit legatos Mileto publicae rei causa uenisse | 1.1 |
| Athenas, fortasse an dixerit auxilii petendi gratia. Tum qui | |
| pro sese uerba facerent, quos uisum erat aduocauisse, ad- | |
| uocatos, uti erat mandatum, uerba pro Milesiis ad populum | |
| fecisse, Demosthenen Milesiorum postulatis acriter respon- | 5 |
| disse, neque Milesios auxilio dignos neque ex republica id | |
| esse contendisse. Rem in posterum diem prolatam. Legatos | |
| ad Demosthenen uenisse magnoque opere orasse, uti contra | |
| ne diceret; eum pecuniam petiuisse et, quantam petiuerat, | |
| abstulisse. Postridie cum res agi denuo coepta esset, Demo- | 10 |
| sthenen lana multa collum ceruicesque circumuolutum ad | |
| populum prodisse et dixisse se synanchen pati; eo contra | |
| Milesios loqui non quire. Tum e populo unum exclamasse | |
| non synanchen, quod Demosthenes pateretur, sed argyr- | |
| anchen esse. | 15 |
| Ipse etiam Demosthenes, ut idem Critolaus refert, non id | 2.1 |
| postea concelauit, quin gloriae quoque hoc sibi adsignauit. | |
| Nam cum interrogasset Aristodemum, actorem fabularum, | |
| quantum mercedis, uti ageret, accepisset, et Aristodemus | |
| 'talentum' respondisset: 'at ego plus' inquit 'accepi, ut | 5 |
| tacerem'. |