| Quid senserit dixeritque M. Cato de Albino, qui homo Romanus | 11.8.pr.1 |
| Graeca oratione res Romanas uenia sibi ante eius imperitiae petita | |
| composuit. | |
| Iuste uenusteque admodum reprehendisse dicitur Aulum | 1.1 |
| Albinum M. Cato. Albinus, qui cum L. Lucullo consul fuit, | 2.1 |
| res Romanas oratione Graeca scriptitauit. In eius historiae | 3.1 |
| principio scriptum est ad hanc sententiam: neminem suscen- | |
| sere sibi conuenire, si quid in his libris parum composite aut | |
| minus eleganter scriptum foret; 'nam sum' inquit 'homo | |
| Romanus natus in Latio, Graeca oratio a nobis alienissima | 5 |
| est', ideoque ueniam gratiamque malae existimationis, si | |
| quid esset erratum, postulauit. Ea cum legisset M. Cato: | 4.1 |
| 'Ne tu,' inquit 'Aule, nimium nugator es, cum maluisti | |
| culpam deprecari, quam culpa uacare. Nam petere ueniam | |
| solemus, aut cum inprudentes errauimus aut cum compulsi | |
| peccauimus. Tibi,' inquit 'oro te, quis perpulit, ut id com- | 5 |
| mitteres, quod, priusquam faceres, peteres, ut ignoscere- | |
| tur?' Scriptum hoc est in libro Corneli Nepotis de inlustribus | 5.1 |
| uiris XIII. |