| Verbis antiquissimis relictisque iam et desitis minime utendum. | 11.7.pr.1 |
| Verbis uti aut nimis obsoletis exculcatisque aut insolenti- | 1.1 |
| bus nouitatisque durae et inlepidae par esse delictum uide- | |
| tur. Sed molestius equidem culpatiusque esse arbitror uerba | |
| noua, incognita, inaudita dicere quam inuolgata et sordentia. | |
| Noua autem uideri dico etiam ea, quae sunt inusitata et | 2.1 |
| desita, tametsi sunt uetusta. Est adeo id uitium plerumque | 3.1 |
| serae eruditionis, quam Graeci ὀψιμαθίαν appellant, ut, quod | |
| numquam didiceris, diu ignoraueris, cum id scire aliquando | |
| coeperis, magni facias quo in loco cumque et quacumque in | |
| re dicere. Veluti Romae nobis praesentibus uetus celebra- | 5 |
| tusque homo in causis, sed repentina et quasi tumultuaria | |
| doctrina praeditus, cum apud praefectum urbi uerba faceret | |
| et dicere uellet inopi quendam miseroque uictu uiuere et | |
| furfureum panem esitare uinumque eructum et fetidum | |
| potare, 'hic' inquit 'eques Romanus apludam edit et flocces | 10 |
| bibit.' Aspexerunt omnes, qui aderant, alius alium, primo | 4.1 |
| tristiores turbato et requirente uoltu, quidnam illud utrius- | |
| que uerbi foret; post deinde, quasi nescio quid Tusce aut | |
| Gallice dixisset, uniuersi riserunt. Legerat autem ille 'aplu- | 5.1 |
| dam' ueteres rusticos frumenti furfurem dixisse idque a | |
| Plauto in comoedia, si ea Plauti est, quae Astraba inscripta | |
| est, positum esse. Item 'flocces' audierat prisca uoce signi- | 6.1 |
| ficare uini faecem e uinaceis expressam, sicuti fraces oleis, | |
| idque aput Caecilium in Polumenis legerat, eaque sibi duo | |
| uerba ad orationum ornamenta seruauerat. | |
| Alter quoque a lectionibus id genus paucis apirocalus, | 7.1 |
| cum aduersarius causam differri postularet: 'rogo, praetor,' | |
| inquit 'subueni, succurre! quonam usque nos bouinator hic | |
| demoratur?' atque id uoce magna ter quaterue inclamauit: | |
| 'bouinator est'. Commurmuratio fieri coepta est a plerisque, | 8.1 |
| qui aderant, quasi monstrum uerbi admirantibus. At ille | 9.1 |
| iactans et gestiens: 'non enim Lucilium' inquit 'legistis, qui | |
| tergiuersatorem "bouinatorem" dicit?' Est autem in Lucili | |
| XI. uersus hic: | |
| si tricosus bouinatorque ore improbus duro. | 5 |