| Quod mulieres Romae per Herculem non iurauerint neque uiri per | 11.6.pr.1 |
| Castorem. | |
| In ueteribus scriptis neque mulieres Romanae per Her- | 1.1 |
| culem deiurant neque uiri per Castorem. Sed cur illae non | 2.1 |
| iurauerint Herculem, non obscurum est, nam Herculaneo | |
| sacrificio abstinent. Cur autem uiri Castorem iurantes non | 3.1 |
| appellauerint, non facile dictu est. Nusquam igitur scriptum | |
| inuenire est apud idoneos quidem scriptores aut 'mehercle' | |
| feminam dicere aut 'mecastor' uirum; 'edepol' autem, quod | 4.1 |
| iusiurandum per Pollucem est, et uiro et feminae commune | |
| est. Sed M. Varro adseuerat antiquissimos uiros neque per | 5.1 |
| Castorem neque per Pollucem deiurare solitos, sed id ius- | |
| iurandum fuisse tantum feminarum ex initiis Eleusinis | |
| acceptum; paulatim tamen inscitia antiquitatis uiros dicere | 6.1 |
| 'edepol' coepisse factumque esse ita dicendi morem, sed | |
| 'mecastor' a uiro dici in nullo uetere scripto inueniri. |