| De Pyrronis philosophis quaedam deque Academicis strictim notata; | 11.5.pr.1 |
| deque inter eos differentia. | |
| Quos Pyrronios philosophos uocamus, hi Graeco cogno- | 1.1 |
| mento σκεπτικοί appellantur; id ferme significat quasi 'quae- | 2.1 |
| sitores' et 'consideratores'. Nihil enim decernunt, nihil | 3.1 |
| constituunt, sed in quaerendo semper considerandoque sunt, | |
| quidnam sit omnium rerum, de quo decerni constituique | |
| possit. Ac ne uidere quoque plane quicquam neque audire sese | 4.1 |
| putant, sed ita pati adficique, quasi uideant uel audiant, | |
| eaque ipsa, quae adfectiones istas in sese efficiant, qualia et | |
| cuiusmodi sint, cunctantur atque insistunt, omniumque | |
| rerum fidem ueritatemque mixtis confusisque signis ueri | 5 |
| atque falsi ita inprensibilem uideri aiunt, ut, quisquis homo | |
| est non praeceps neque iudicii sui prodigus, his uti uerbis | |
| debeat, quibus auctorem philosophiae istius Pyrronem esse | |
| usum tradunt: οὐ μᾶλλον οὕτως ἔχει τόδε ἢ ἐκείνως ἢ οὐθετέρως. | |
| Indicia enim rei cuiusque et sinceras proprietates negant | 10 |
| posse nosci et percipi, idque ipsum docere atque ostendere | |
| multis modis conantur. Super qua re Fauorinus quoque | 5.1 |
| subtilissime argutissimeque decem libros composuit, quos | |
| Πυρρωνείων τρόπων inscribit. | |
| Vetus autem quaestio et a multis scriptoribus Graecis | 6.1 |
| tractata, an quid et quantum Pyrronios et Academicos | |
| philosophos intersit. Vtrique enim σκεπτικοί, ἐφεκτικοί, | |
| ἀπορητικοί dicuntur, quoniam utrique nihil adfirmant nihil- | |
| que comprehendi putant. Sed ex omnibus rebus proinde uisa | 5 |
| fieri dicunt, quas φαντασίας appellant, non ut rerum ipsarum | |
| natura est, sed ut adfectio animi corporisue est eorum, ad | |
| quos ea uisa perueniunt. Itaque omnes omnino res, quae | 7.1 |
| sensus hominum mouent, τῶν πρός τι esse dicunt. Id uerbum | |
| significat nihil esse quicquam, quod ex sese constet, nec | |
| quod habeat uim propriam et naturam, sed omnia prorsum | |
| ad aliquid referri taliaque uideri esse, qualis sit eorum | 5 |
| species, dum uidentur, qualiaque apud sensus nostros, quo | |
| peruenerunt, creantur, non apud sese, unde profecta sunt. | |
| Cum haec autem consimiliter tam Pyrronii dicant quam | 8.1 |
| Academici, differre tamen inter sese et propter alia quaedam | |
| et uel maxime propterea existimati sunt, quod Academici | |
| quidem ipsum illud nihil posse comprehendi quasi compre- | |
| hendunt et nihil posse decerni quasi decernunt, Pyrronii ne | 5 |
| id quidem ullo pacto uerum uideri dicunt, quod nihil esse | |
| uerum uidetur. |