| Quem in modum Q. Ennius uersus Euripidi aemulatus sit. | 11.4.pr.1 |
| Euripidis uersus sunt in Hecuba uerbis, sententia, breui- | 1.1 |
| tate insignes inlustresque; Hecuba est ad Vlixen dicens: | 2.1 |
| τὸ δ’ ἀξίωμα, κἄν κακῶς λέγῃ, τὸ σὸν | |
| νικᾷ· λόγος γὰρ ἔκ τ’ ἀδοξούντων ἰὼν | |
| κἀκ τῶν δοκούντων αὑτὸς οὐ ταὐτὸν σθένει. | |
| Hos uersus Q. Ennius, cum eam tragoediam uerteret, non | 3.1 |
| sane incommode aemulatus est. Versus totidem Enniani hi | |
| sunt: | |
| haec tu etsi peruerse dices, facile Achiuos flexeris; | |
| nam opulenti cum locuntur pariter atque ignobiles, | 5 |
| eadem dicta eademque oratio aequa non aeque ualet. | |
| Bene, sicuti dixi, Ennius; sed 'ignobiles' tamen et 'opulenti' | 4.1 |
| ἀντὶ ἀδοξούντων καὶ δοκούντων satisfacere sententiae non | |
| uidentur; nam neque omnes ignobiles ἀδοξοῦσι, <neque | |
| omnes opulenti εὐδοξοῦσιν.> |