| Qualis quantaque sit 'pro' particulae uarietas; deque exemplis eius | 11.3.pr.1 |
| uarietatis. | |
| Quando ab arbitriis negotiisque otium est et motandi | 1.1 |
| corporis gratia aut spatiamur aut uectamur, quaerere | |
| nonnumquam aput memet ipsum soleo res eiusmodi paruas | |
| quidem minutasque et hominibus non bene eruditis asperna- | |
| biles, sed ad ueterum scripta penitus noscenda et ad scien- | 5 |
| tiam linguae Latinae cumprimis necessarias: uelut est, quod | |
| forte nuper in Praenestino recessu uespertina ambulatione | |
| solus ambulans considerabam, qualis quantaque esset parti- | |
| cularum quarundam in oratione Latina uarietas. Quod genus | |
| est praepositio 'pro'. Aliter enim dici uidebam 'pontifices | 2.1 |
| pro conlegio decreuisse', aliter 'quempiam testem intro- | |
| ductum pro testimonio dixisse', aliter M. Catonem in origi- | |
| num quarto: 'proelium factum depugnatumque pro castris' | |
| scripsisse et item in quinto: 'urbes insulasque omnis pro | 5 |
| agro Illyrio esse', aliter etiam dici 'pro aede Castoris', aliter | |
| 'pro rostris', aliter 'pro tribunali', aliter 'pro contione' atque | |
| aliter 'tribunum plebis pro potestate intercessisse'. Sed | 3.1 |
| has omnes dictiones qui aut omnino similes et pares aut | |
| usquequaque diuersas existimaret, errare arbitrabar; nam | |
| uarietatem istam eiusdem quidem fontis et capitis, non | |
| eiusdem tamen esse finis putabam. Quod profecto facile | 4.1 |
| intelleget, si quis adhibeat ad meditationem suam inten- | |
| tionem et habeat ueteris orationis usum atque notitiam | |
| celebriorem. |